라틴어 문장 검색

"nam Saturnus filios suos non exposuit, sed voravit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 30장 1:7)
dum venerem promisce spargitis, dum passim liberos seritis, dum etiam domi natos alienae misericordiae frequenter exponitis, necesse est in vestros recurrere, in filios inerrare.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 3:5)
"nunc enim mimus vel exponit adulteria vel monstrat, nunc enervis histrio amorem dum fingit, infligit:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:33)
'Istuc quidem considerabo, nec vero sine te.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 17:2)
cuius quas acceperim dissupationes si vultis exponam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 41:2)
Quae cum dixisset [et], Breviter sane minimeque obscure exposita est inquam a te Varro et veteris Academiae ratio et Stoicorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 55:1)
Hanc Academiam novam appellant, quae mihi vetus videtur, si quidem Platonem ex illa vetere numeramus, cuius in libris nihil affirmatur et in utramque partem multa disseruntur, de omnibus quaeritur nihil certi dicitur - sed tamen illa quam exposuisti vetus, haec nova nominetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 58:1)
frangere avaritiam, scelera ponere, vitam suam exponere ad imitandum iuventuti qui enim serius honores adamaverunt, vix admittuntur ad eos nec satis commendati multitudini possunt esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER SECUNDUS11)
itaque tum Scaevola, cum in ipsam mentionem incidisset, exposuit nobis sermonem Laeli de amicitia habitum ab illo secum et cum altero genero C. Fannio, Marci filio, paucis diebus post mortem Africani.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 4:1)
eius disputationis sententias memoriae mandavi, quas hoc libro exposui arbitratu meo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 4:2)
saepissime igitur mihi de amicitia cogitanti maxime illud considerandum videri solet, utrum propter imbecillitatem atque inopiam desiderata sit amicitia, ut dandis recipiendisque meritis, quod quisque minus per se ipse posset, id acciperet ab alio vicissimque redderet, an esset hoc quidem proprium amicitiae, sed antiquior et pulchrior et magis a natura ipsa profecta alia causa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 34:6)
atque in omni re considerandum est et quid postules ab amico et quid patiare a te impetrari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 96:1)
nunc vero, inquit, si es animo vacuo, expone nobis quod quaerimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 5장 3:1)
Gracchum exposita est in C. Fanni annalibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 1:9)
Vnum quasi comperendinatus medium diem fuisse, quem totum Galbam in consideranda causa componendaque posuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION