라틴어 문장 검색

is, multis ante legationibus ultro citroque nequiquam de pace missis, eam ipsam fiduciam impetrandi sibi esse dixit, quod priores legati nihil impetrassent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 394:1)
namque Antiochus a dextro cornu, cum ibi fiducia fluminis nulla subsidia cerneret praeter quattuor turmas equitum, et eas dum applicant se suis ripam nudantes, impetum in eam partem cum auxiliis et cataphracto equitatu fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 484:1)
nam et primorum fuga in castra maxime inclinavit, et huius fiducia multitudinis, qui in praesidio erant, pertinacius pro vallo pugnarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 496:2)
Thoantem quoque Aetolum, concitorem Aetolici belli, qui et illorum fiducia vos et vestra illos in nos armavit, dedetis et cum eo Mnasilochum Acarnana et Chalcidenses Philonem et Eubulidam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 523:1)
in certamine autem amicitiae vestrae, benevolentiae erga vos, honoris, qui ab vobis habebitur, minime aequo animo vinci possum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 609:2)
Antiochi fiducia bellum susceptum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 89:2)
ab eadem fiducia animi, cum quaestores pecuniam ex aerario contra legem promere non auderent, poposcisse claves et se aperturum aerarium dixisse, qui ut clauderetur effecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 708:1)
nunc se fiducia et praesidio legatorum ingemiscere magis quam loqui.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 281:1)
quid ergo illa sibi vult pars altera orationis, qua Romanos a me cultos ait atque eorum fiducia in spem regni me venisse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 149:1)
adversus laevum cornu, in quo sui generis provincialia auxilia instruxisse Romanos cernebant, cum maiore fiducia intulerunt signa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 377:2)
cernebam Persea non continentem se Macedoniae regno, alia armis occupantem, alia, quae vi subigi non possent, favore ac benevolentia complectentem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 136:1)
secundum hoc concilium legati a Perseo rege venerunt privati maxime hospitii fiducia, quod ei paternum cum Marcio erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 402:1)
quae cum irae magis inconsultae quam verae fiduciae virium esset, pauci et fessi ab integris pulsi terga dederunt fugientesque per patentem portam hostes acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 583:1)
Perseus hanc ipsam superbiam - quippe ex fiducia virium esse - timere, et summam pecuniae augens, si pretio pacem emere posset, non destitit animum consulis temptare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 689:1)
hoc fiduciam in posterum quoque praebuerat levatos se oneribusque impensisque quibus, alia aliis imperantibus, exhauriebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 190:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION