라틴어 문장 검색

initia bellorum civilium fortunae permittenda:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 60장7)
esse illi proprium militem cohortium urbanarum, nec defuturas vigilum cohortis, servitia ipsorum, fortunam partium, et omnia prona victoribus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 64장2)
sed erant qui occultis suspicionibus incesserent, tamquam invidia et aemulatione fortunam fratris moraretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 65장2)
Nec quisquam adeo rerum humanarum immemor quem non commoveret illa facies, Romanum principem et generis humani paulo ante dominum relicta fortunae suae sede per populum, per urbem exire de imperio.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 68장1)
quippe Vitellianus miles neque astu neque constantia inter dubia indigebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 73장2)
neque omnis eques concors, adiunctis quibusdam, qui nuper apud Narniam dediti fortunam partium speculabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 79장7)
pro Flavianis fortuna et parta totiens victoria:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장13)
ubique lamenta, conclamationes et fortuna captae urbis, adeo ut Othoniani Vitellianique militis invidiosa antea petulantia desideraretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 1장10)
Res poscere videtur, quoniam iterum in mentionem incidimus viri saepius memorandi, ut vitam studiaque eius, et quali fortuna sit usus, paucis repetam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 5장1)
mox dubia voluntate Galbae, multis senatorum deprecantibus, omisit Priscus, variis, ut sunt hominum ingenia, sermonibus moderationem laudantium aut constantiam requirentium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 6장6)
denique constantia fortitudine Catonibus et Brutis aequaretur Helvidius:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장10)
ne Romanis quidem ingratum id bellum, cuius ambiguam fortunam Vespasiano imputaturos:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 14장14)
cunctantem legatum milites perpulerant fortunam proelii experiretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 20장6)
quin potius interfecto traditore fortunam virtutemque suam malo omine exolverent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 24장10)
conscendit tribunal Vocula mira constantia, prensumque militem ac vociferantem duci ad supplicium iussit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 25장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION