라틴어 문장 검색

Omnes enim motus, qui non voluntate nostra fiunt, invicti et inevitabiles sunt, ut horror frigida aspersis, ad quosdam tactus aspernatio ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 8:4)
quid enim est iracundia in supervacuum tumultuante frigidius ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 57:5)
Nam cum elementa sint quattuor, ignis, aquae, aëris, terrae, potestates pares his sunt, fervida, frigida, arida atque umida.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 96:2)
Inde quasdam umidas vocamus aridasque regiones et calidas et frigidas.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 96:4)
frigidi mixtura timidos facit, pigrum est enim contractumque frigus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 97:4)
Senes difficiles et queruli sunt, ut aegri et convalescentes et quorum aut lassitudine aut detractione sanguinis ex haustus est calor ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 99:4)
Labor illos citra lassitudinem exerceat, ut minuatur, non ut consumatur calor nimiusque ille fervor despumet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 104:1)
Umidioribus siccioribusque et frigidis non est ab ira periculum, sed ignaviora vitia metuenda sunt, pavor et difficultas et desperatio et suspiciones.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 105:1)
Hoc interest utrum quis fervidi sit ingenii an frigidi atque humilis ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 45:3)
Studia quoque graviora iracundis omittenda sunt aut certe citra lassitudinem exercenda, et animus non inter plura versandus, sed artibus amoenis tradendus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 56:1)
Forum, advocationes, iudicia fugere debemus et omnia quae exulcerant vitium, aeque cavere lassitudinem corpo- ris ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 58:1)
Nulla illis domicilia nullaeque sedes sunt nisi quas lassitudo in diem posuit ;
(세네카, De Providentia, book 1 51:4)
Adice eos, qui non aliter quam quibus difficilis somnus est versant se et hoc atque illo modo componunt, donec quietem lassitudine inveniant.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 25:2)
Dein domum cum supervacua redeuntes lassitudine iurant nescire se ipsos, quare exierint, ubi fuerint, postero die erraturi per eadem illa vestigia.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 113:3)
ne epistulas quidem post eam horam legebat, ne quid novae curae nasceretur, sed totius diei lassitudinem duabus illis horis ponebat.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 151:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION