라틴어 문장 검색

nam cum alia terra semel aliquid creet, horti numquam sine fructu sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1116)
aestatem increpitans seram tarde venientem, cum ille iam eius carperet fructus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1381)
fructum enim tinus nullum fert, sed multa semina facit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1415)
bis gravidos cogunt fetus gemina est fecunditas mellis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2311)
duo tempora messis id est fructus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2315)
"cupido generandi nonne a deo data est, et ut ubera partu maturescente lactescant et ut tener fetus ubertate lactei roris adolescat?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:6)
qui esset tantus fructus in prosperis rebus, nisi haberes qui illis aeque ac tu ipse gauderet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 28:4)
ut enim benefici liberalesque sumus, non ut exigamus gratiam - neque enim beneficium faeneramur, sed natura propensi ad liberalitatem sumus - sic amicitiam non spe mercedis adducti, sed quod omnis eius fructus in ipso amore inest, expetendam putamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 40:1)
novitates autem, si spem afferunt, ut tamquam in herbis non fallacibus fructus appareat, non sunt illae quidem repudiandae, vetustas tamen suo loco conservanda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 87:1)
fructus enim ingeni et virtutis omnisque praestantiae tum maximus capitur, cum in proximum quemque confertur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 89:5)
sed plerique neque in rebus humanis quicquam bonum norunt nisi quod fructuosum sit, et amicos tamquam pecudes eos potissimum diligunt, ex quibus sperant se maximum fructum esse capturos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 100:4)
atque hoc maxime iudicaretur, si quid tale possit contingere, ut aliquis nos deus ex hac hominum frequentia tolleret et in solitudine uspiam collocaret atque ibi suppeditans omnium rerum quas natura desiderat, abundantiam et copiam, hominis omnino aspiciendi potestatem eriperet - quis tam esset ferreus qui vitam ferre posset cuique non auferret fructum voluptatum omnium solitudo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 110:3)
Volui id quidem efficere certe et capio magnum fructum, si quidem quod volui tanta in re consecutus sum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 3장 4:2)
dicendi autem me non tam fructus et gloria quam studium ipsum exercitatioque delectat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 6장 2:3)
nec ulla aetate uberior oratorum fetus fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION