라틴어 문장 검색

Et paratis omnibus militeque firmato, ut animis id acciperet promptis, cum Gratianus venisset, progressus in campum, tribunal escendit, splendoreque nobilium circumdatus potestatum, dextra puerum apprehensum, productumque in medium, oratione contionaria destinatum imperatorem exercitui commendabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 5:1)
Et quamquam Valentinianus, homo propalam ferus, inter imperitandi exordia, ut asperitatis opinionem molliret, impetus truces retinere non numquam in potestate animi nitebatur, serpens tamen vitium et dilatum, paulatim licentius erupit ad perniciem plurimorum, quod auxit ira acerbius effervescens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 7장 4:1)
Hanc enim ulcus esse animi diuturnum, interdumque perpetuum, prudentes definiunt, nasci ex mentis mollitia consuetum, id asserentes argumento probabili, quod iracundiores sunt incolumibus languidi, et feminae maribus, et iuvenibus senes, et felicibus aerumnosi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 7장 4:2)
Qui nullam ad tuendam salutem viam superesse cernentes, ni se celeri defendissent occursu, locorum gnaritate confisi, unum spirantibus animis, montem occupavere praecelsum, per confragosos colles undique praeruptum et invium, absque septentrionali latere (unde facilem habet devexitatem et mollem). Signis ilico fixis ex more, cum undique ad arma conclamaretur, imperio principis et ductorum stetit regibilis miles, vexillum opperiens extollendum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 9:1)
At Valentinianus magna animo concipiens et utilia, Rhenum omnem a Raetiarum exordio, ad usque fretalem Oceanum, magnis molibus communiebat, castra extollens altius et castella, turresque assiduas per habiles locos et opportunos, qua Galliarum extenditur longitudo:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 1:1)
Theodosius vero dux nominis incluti, animi vigore collecto, ab Augusta profectus, quam veteres appellavere Lundinium, cum milite industria comparato sollerti, versis turbatisque Britannorum fortunis opem maximam tulit, opportuna ubique ad insidiandum barbaris praeveniens loca, nihilque gregariis imperans, cuius non ipse primitias alacri capesseret mente.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 3장 1:1)
Hinc ad corrigenda plura conversus et necessaria, periculo penitus dempto, cum aperte constaret, nulla eius propitiam deseruisse fortunam, instaurabat urbes et praesidiaria (ut diximus) castra, limitesque vigiliis tuebatur et praetenturis, recuperatamque provinciam, quae in dicionem concesserat hostium, ita reddiderat statui pristino, ut eodem referente et rectorem haberet legitimum, et Valentia deinde vocaretur arbitrio principis, velut ovantis gaudio nuntio inaestimabili cognito.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 3장 7:1)
Et favore omnium ad usque fretum deductus, leni vento transgressus, venit ad commilitium principis, cumque gaudio susceptus et laudibus, in locum Iovini ut lenti successit, qui equorum copias tuebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 3장 9:2)
Et cum ita graves sint et cultores virtutum, (ut putant) si undelibet equos aut aurigas quendam didicerint nuntiasse, ita imminent eidem et percunctantur, ut Tyndaridas fratres eorum suspexere maiores, cum priscis illis victoriis indicatis gaudio cuncta complessent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 11:1)
Qui animi asperitate confestim ad insanum percitus modum, pro potestatis auctoritate, quam regebat, Palladium quendam obscurissime natum ut veneficum a memoratis conductum, et Heliodorum, fatorum per genituras interpretem, adigendos prodere quae scirent, praetorianae iudicio tradidit praefecturae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 5:2)
Atque cunctantibus quisnam ea tempestate omnibus vigore animi antistaret, visus est aliis excellere Theodorus, secundum inter notarios adeptus iam gradum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 8:1)
Qui cum audisse negotium per Fidustium deferretur, et causam non ex veritate sed ex unius nutu pensari vidisset, didicisse se dixit praedicta, sed commissa pro firmitate animi tacuisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 37:2)
Quis omnibus perspicaciter inquisitis, imperator cognitorum consultationi respondens, sub uno proloquio cunctos iubet occidi, et vix sine animorum horrore funestum spectaculum multitudine innumera contuente, et onerante questibus caelum (namque singulorum mala omnium esse communia credebantur), ducti universi flebiliter iugulantur praeter Simonidem, quem solum saevus ille sententiae lator, efferatus ob constantiam gravem, iusserat flammis exuri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 38:1)
Horrescit animus omnia recensere, simulque reformidat, ne ex professo quaesisse videamur in vitia principis, alia commodissimi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 3장 9:1)
Recepto itaque tardius milite, quem maris morabatur, Sitifim properans, Romanum cum domesticis custodiendum, protectoribus committi mandavit, agensque in oppido sollicitudine diducebatur ancipiti, multa cum animo versans, qua via quibusve commentis, per exustas caloribus terras pruinis assuetum duceret militem, vel hostem caperet discursatorem et repentinum, insidiisque potius clandestinis, quam proeliorum stabilitate confisum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION