라틴어 문장 검색

Volens siquidem Deus bona quidem omnia provenire, mali porro nullius, prout eorum quae nascuntur natura fert, reliquit propaginem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:21)
Quam etiam rationem sancti secuti videntur, cum Deum Patrem probarent Filium tam bonum genuisse, quantum potuit, ut ei aequalis esset.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:23)
Atqui si illud aeque bonum esset quod dimisit facere quando istud elegit, nulla ratio profecto fuit cur illud dimitteret, atque istud eligeret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:26)
Atqui si illud aeque bonum esset quod dimisit facere quando istud elegit, nulla ratio profecto fuit cur illud dimitteret, atque istud eligeret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:35)
Nihil quippe est quod aut faciat aut dimittat, nisi optima et rationabili causa, licet illa nobis occulta sit. Unde et illud est Platonicum:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:38)
Atqui si illud aeque bonum esset quod dimisit facere quando istud elegit, nulla ratio profecto fuit cur illud dimitteret, atque istud eligeret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:44)
Sed vix habeat, profero rationem, aeque fieri oportebat quod factum non est, sicut quod factum est, et aeque bonum etiam illud Quidquid casu fit, temere fit. Quidquid temere fit, non fit providentia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:46)
In tantum autem in omnibus quae Deus facit, quod bonum est attendit, ut ipso boni pretio potius quam voluntatis suae libito, ad singula facienda inclinari dicatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:50)
Atqui si illud aeque bonum esset quod dimisit facere quando istud elegit, nulla ratio profecto fuit cur illud dimitteret, atque istud eligeret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:55)
Sed vix habeat, profero rationem, aeque fieri oportebat quod factum non est, sicut quod factum est, et aeque bonum etiam illud (Dan. IV, 32.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:57)
non enim quod vult hoc facit, sed quod bonum est, hoc vult Deus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:59)
Tale ergo est quod ait Hieronymus, non enim quod vult hoc facit, sed quod bonum est, hoc vult Deus, ac si diceret:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:61)
Non ita ut aestimat Nabuchodonosor operatur Deus, more videlicet eorum qui in his quae faciunt, non tam quod bonum est attendunt, quam ut suae satisfaciant voluntati, qualiscunque ipsa sit. De qualibus scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:62)
) Sed magis velle dicendus est singula ut fiant quia bonum esse ut fierent, vidit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:66)
Et Christus etiam ipse non sibi placuisse dicitur, quia nihil hoc fine vel intentione agere debemus, quia id volumus, vel quia nobis in hoc placemus, id est quia in hoc delectamur, sed potius quia id a nobis fieri bonum esse censemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:68)

SEARCH

MENU NAVIGATION