라틴어 문장 검색

sed plane typos intelligimus et plasmata, quae universum mentis processum atque inveniendi continuatam fabricam et ordinem, in certis subjectis, iisque variis et insignibus, tanquam sub oculos ponant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 37:5)
Etenim nobis in mentem venit, in mathematicis, astante machina, sequi demonstrationem facilem et perspicuam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 37:6)
tum poterunt ista veluti tabernaculorum in via positorum vice fungi, ut mens ad certiora contendens in iis paulisper acquiescat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 38:7)
atque interea tamen certos certitudinis gradus ad usum et levamen constituit, donec mens in causarum explicatione consistat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 38:10)
Homo enim naturae minister et interpres tantum facit et intelligit, quantum de naturae ordine, opere vel mente, observaverit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 39:5)
Atque in eo sunt omnia, siquis oculos mentis a rebus ipsis nunquam dejiciens, earum imagines plane ut sunt excipiat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 40:1)
Supplices petimus, ut haec mens nobis constet;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 41:8)
utque novis eleemosynis, per manus nostras et aliorum quibus eandem mentem largieris, familiam humanam dotatam velis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 41:9)
Et tamen illi ipsi, impetu tantum intellectus usi, regulam non adhibuerunt, sed omnia in acri meditatione et mentis volutatione et agitatione perpetua posuerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:9)
Ea enim est, ut certitudinis gradus constituamus, sensum per reductionem quandam tueamur, sed mentis opus quod sensum subsequitur plerunque rejiciamus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:2)
novam autem et certam viam, ab ipsis sensuum perceptionibus, menti aperiamus et muniamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:3)
Ex quo liquet, illos intellectui adminicula quaesivisse, mentis autem processum nativum et sponte moventem, suspectum habuisse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:5)
postquam mens ex quotidiana vitae consuetudine, et auditionibus et doctrinis inquinatis occupata, et vanissimis idolis obsessa fuerit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:7)
Restat unica salus ac sanitas, ut opus mentis universum de integro resumatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:9)
ac mens, jam ab ipso principio, nullo modo sibi permittatur, sed perpetuo regatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION