라틴어 문장 검색

Persona autem non qualiscumque est testimoni pondus habet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 19장 2:3)
causa certis personis locis temporibus actionibus negotiis cernitur aut in omnibus aut in plerisque eorum, propositum autem aut in aliquo eorum aut in pluribus nec tamen in maximis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 21장 2:1)
Laudationis finis honestas, de qua item est ante dictum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 24장 1:7)
in quibus exsistunt haec genera, ut accusator personam arguat facti, defensor aliquid opponat de tribus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 24장 2:2)
aut cum aliquid de utilitate honestate aequitate disseritur deque eis rebus quae his sunt contrariae incurrunt status aut iuris aut nominis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 25장 2:1)
p. IX)) Personarum signa etsi per totum codicem X sine dubio non legebantur, tamen notae M et Δ, quibus s. VI primus Iunilius Africanus magistri et discipuli partes in libris dialogi forma compositis distinguere instituit, initio libri I et II nonnullis locis fortasse adspersae erant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말213)
nam dum tibi turpe nec dignum viro videbitur gemere, eiulare, lamentari, frangi, debilitari dolore, dum honestas, dum dignitas, dum decus aderit, tuque in ea intuens te continebis, cedet profecto virtuti dolor et animi inductione languescet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 31:2)
nihil enim habet praestantius, nihil quod magis expetat quam honestatem, quam laudem, quam dignitatem, quam decus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 46:8)
tamen huic leviter gementi illi ipsi, qui ferunt saucium, personae gravitatem intuentes non dubitant dicere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 49:2)
sumus enim natura, ut ante dixi - dicendum est enim saepius - , studiosissimi adpetentissimique honestatis, cuius si quasi lumen aliquod aspeximus, nihil est quod, ut eo potiamur, non parati simus et ferre et perpeti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 58:7)
ex hoc cursu atque impetu animorum ad veram laudem atque honestatem illa pericula adeuntur in proeliis, non sentiunt viri fortes in acie volnera, vel sentiunt, sed mori malunt quam tantum modo de dignitatis gradu demoveri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 58:8)
sed tamen hoc evenit, ut in vulgus insipientium opinio valeat honestatis, cum ipsam videre non possint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 63:1)
nam si omnia fugiendae turpitudinis adipiscendaeque honestatis causa faciemus, non modo stimulos doloris, sed etiam fulmina fortunae contemnamus licebit, praesertim cum paratum sit illud ex hesterna disputatione perfugium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 66:4)
ad quam fertur optumus quisque veramque illam honestatem expetens, quam unam natura maxime anquirit, in summa inanitate versatur consectaturque nullam eminentem effigiem virtutis, sed adumbratam imaginem gloriae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 3:3)
illa autem, quae se eius imitatricem esse volt, temeraria atque inconsiderata et plerumque peccatorum vitiorumque laudatrix, fama popularis, simulatione honestatis formam eius pulchritudinemque corrumpit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION