라틴어 문장 검색

Et quam honestam negotiationem exercuit, quod ilium sic vides.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 38:34)
Damnavi ego stuporem meum et nihil amplius interrogavi, ne viderer nunquam inter honestos cenasse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 41:8)
Ego alterum puto disertiorem fuisse, alterum honestiorem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 55:6)
Unus praecipue servus libitinarii illius, qui inter hos honestissimus erat, tam valde intonuit, ut totam concitaret viciniam, Itaque vigiles, qui custodiebant vicinam regionem, rati ardere Trimalchionis domum, effregerunt ianuam subito et cum aqua securibusque tumultuari suo iure coeperunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 78:10)
In conspectu vestro supplices iacent iuvenes ingenui, honesti, et quod utroque potentius est, familiaritate vobis aliquando coniuncti.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:6)
Nam quod invidiam facis nobis ingenuos honestosque clamando, vide, ne deteriorem facias confidentia causam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:14)
Matrona inter primas honesta, Philomela nomine, quae multas saepe hereditates officio aetatis extorserat, tum anus et floris exstincti, filium filiamque ingerebat orbis senibus, et per hanc successionem artem suam perseverabat extendere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:1)
me laus et gratulatio secuta est, quod nec famam meam aliquo responso utili fortasse, inhonesto tamen laeseram, nec me laqueis tam insidiosae interrogationis involveram.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 7:4)
Per hoc enim assequebamur, primum ut honestis cogitationibus immoraremur, deinde ut pulchritudinem illarum longiore tractatu pervideremus, postremo ut subitae largitionis comitem paenitentiam caveremus.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 8:2)
O dulce otium honestumque ac paene omni negotio pulchrius!
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 9 6:2)
Nihil est quod a te mandari mihi aut maius aut gratius, nihil quod honestius a me suscipi possit, quam ut eligam iuvenem, ex quo nasci nepotes Aruleno Rustico deceat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 2:1)
allectus enim a Divo Vespasiano inter praetorios honestam quietem huic nostrae - ambitioni dicam an dignitati?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 5:2)
Quaesturam tribunatum praeturam honestissime percucurrit, ac iam pro se tibi necessitatem ambiendi remisit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 7:2)
Si adsunt amici, honestissimi sermones explicantur;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 4:2)
nam ille quoque, quoad honestum fuit, obiit officia, gessit magistratus, provincias rexit, multoque labore hoc otium meruit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION