라틴어 문장 검색

quanta autem vis amicitiae sit ex hoc intellegi maxime potest, quod ex infinita societate generis humani, quam conciliavit ipsa natura, ita contracta res est et adducta in angustum, ut omnis caritas aut inter duos aut inter paucos iungeretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 25:1)
est enim amicitia nihil aliud nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et caritate consensio, qua quidem haud scio an excepta sapientia nil quicquam melius homini sit a dis immortalibus datum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 26:1)
talis igitur inter viros amicitia tantas opportunitates habet, quantas vix queo dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 28:1)
amicitia res plurimas continet:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 28:11)
itaque non aqua, non igni, ut aiunt, pluribus locis utimur quam amicitia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 28:13)
nam et secundas res splendidiores facit amicitia, et adversas, partiens communicansque, leviores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 28:15)
cumque plurimas et maximas commoditates amicitia contineat, tum illa nimirum praestat omnibus, quod bonam spem praelucet in posterum, nec debilitari animos aut cadere patitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 30:1)
id si minus intellegitur, quanta vis amicitiae concordiaeque sit, ex dissensionibus atque discordiis percipi potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 30:6)
ex quo, quantum boni sit in amicitia, iudicari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 30:8)
agrigentinum quidem doctum quendam virum carminibus Graecis vaticinatum ferunt, quae in rerum natura totoque mundo constarent quaeque moverentur, ea contrahere amicitiam, dissipare discordiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 31:1)
hactenus mihi videor de amicitia quid potuisse dicere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 31:8)
amicitiam nonne facile ei, qui ob eam summa fide, constantia iustitiaque servatam maximam gloriam ceperit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 32:11)
amor enim, ex quo amicitia nominata est, princeps est ad benevolentiam coniungendam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 34:7)
nam utilitates quidem etiam ab eis percipiuntur saepe, qui simulatione amicitiae coluntur et observantur temporis causa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 34:8)
in amicitia autem nihil fictum, nihil simulatum est et, quidquid est, id est verum et' voluntarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 34:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION