라틴어 문장 검색

nouae ac terribiles figurae, magna etiam Oceano portenta quae profunda ista uastitas nutrit, confusa lux alta caligine et interceptus tenebris dies, ipsum uero graue et defixum mare et aut nulla aut ignota sidera.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 1:8)
Illi qui etiam siderum collegerunt metas et annuas hiemis atque aestatis uices ad certam legem redegerunt, quibus nulla pars ignota mundi est, de Oceano tamen dubitant utrumne terras uelut uinculum circumfluat, an in suum colligatur orbem et in hos per quos nauigatur sinus quasi spiramenta quaedam magnitudinis exaestuet;
(세네카, Suasoriae, chapter 1 4:11)
hic difficultatem nauigationis, ignoti maris naturam non patientem nauigationis.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 10:4)
ignotus moritur sibi.
(세네카, Thyestes 412:1)
magnumque terrae nomen ignotae audient.
(세네카, Troades 307:1)
ignota tandem venit afflictae quies
(세네카, Troades 457:1)
quodcumque celas adiget invitam dolor
(세네카, Troades 598:1)
Stulta est fides celare quod prodas statim.]
(세네카, Troades 606:2)
An aliqua poenae pars meae ignota est mihi?
(세네카, Troades 999:1)
Mulier autem ficta causa stans in balneo vidit eum venientem ad se et statim celavit puerum in thalamo suo, et ascendens amans salutavit eam dicens:
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 14. Quinti sapientis secunda historia: Gladius 1:9)
Hiis autem ostensis culpe fama erit celata;
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 14. Quinti sapientis secunda historia: Gladius 1:21)
sed sic intentis haerebam fixus ocellis, Argus ut ignotis cornibus Inachidos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 37)
infelix, properas ultima nosse mala, et miser ignotos vestigia ferre per ignes, et bibere e tota toxica Thessalia.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 54)
vidi ego te toto vinctum languescere collo et flere iniectis, Galle, diu manibus, et cupere optatis animam deponere labris, et quae deinde meus celat, amice, pudor.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1311)
nonne fuit levius dominae pervincere mores (quamvis dura, tamen rara puella fuit), quam sic ignotis circumdata litora silvis cernere et optatos quaerere Tyndaridas?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1711)

SEARCH

MENU NAVIGATION