라틴어 문장 검색

cum fatigatos iam Aetolos sciret consul et ex spatio temporis et quod ita transfugae adfirmabant, tale consilium init.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 284:1)
quod ubi vidit Romanus, vela contrahit malosque inclinat et simul armamenta componens opperitur insequentes naves.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 492:1)
aegre id permittente Attalo, quippe qui centum equitibus adversus sescentos, mille peditibus cum quattuor milibus pugnaturum cerneret, porta egressus haud procul statione hostium, occasionem opperiens, consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 227:1)
inde uno agmine Phaselidem cum venissent, optimum visum est ibi hostem opperiri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 250:2)
quae non tantum gaudium ab recenti metu attulerunt - desierant enim victum in Aetolia regem metuere - quam a vetere fama, quod ineuntibus id bellum gravis hostis et suis viribus, et quod Hannibalem rectorem militiae haberet, visus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 589:1)
ab duobus irrito incepto, cum temptassent magis quam inissent certamen, Aetoli abscesserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 66:2)
orabant ut pacatus fines iniret cohiberetque a populatione agri militem, et in corona aurea quindecim talenta adferebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 159:1)
ad hoc cantus ineuntium proelium et ululatus et tripudia, et quatientium scuta in patrium quendam modum horrendus armorum crepitus, omnia de industria composita ad terrorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 205:1)
numerus interfectorum haud facile iniri potuit, quia late per omnes amfractus montium fugaque et caedes fuit, et magna pars rupibus inviis in profundae altitudinis convalles delapsa est, pars in silvis vepribusque occisa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 288:1)
M. Valerius Messala inde et C. Livius Salinator consulatum idibus Martiis cum inissent, de re publica deque provinciis et exercitibus senatum consuluerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 422:1)
et extemplo, priusquam inirent magistratum, sortiri iussi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 524:1)
Manlii summis opibus adnisi sunt, et auctoritas seniorum valuit, negantium exemplum proditum memoriae esse, ut imperator, qui devictis perduellibus, confecta provincia exercitum reportasset, sine curru et laurea privatus inhonoratusque urbem iniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 632:4)
medius tamen honos Manlio habitus ut ovans urbem iniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 333:2)
tum Appius suadere se magnopere Achaeis dixit ut, dum liceret voluntate sua facere, gratiam inirent, ne mox inviti et coacti facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 452:1)
M. Claudius Q. Fabius idibus Martiis, quo die consulatum inierunt, de provinciis suis praetorumque rettulerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 537:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION