라틴어 문장 검색

imbellis videlicet atque inermis multitudo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 55:2)
tempus inde statutum tradendis obsidibus exercituque inermi mittendo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 65:1)
alii alios intueri, contemplari arma mox tradenda et inermes futuras dextras obnoxiaque corpora hosti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 67:1)
iam primum cum singulis vestimentis inermes extra vallum exire iussi, et primi traditi obsides atque in custodiam abducti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 71:1)
circumstabant armati hostes, exprobrantes eludentesque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 76:1)
en unquam futurum ut congredi armatis cum Samnite liceat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 145:2)
pertinacior pars armata per aversam portam erupit, tutiorque eis audacia fuit quam incautus ad credendum ceteris pavor, quos circumdatos igni nequiquam deos fidemque invocantes Samnites concremaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 172:1)
itaque subinde exsequuntur quaerendo a consule legati quonam se pacto paucos et infirmos crederet praesidio tam valido et armato vim allaturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 222:1)
altera, quibus invitis descitum ad Samnites erat, eadem nocte portam etiam consuli aperuerunt armatosque clam hoste in urbem acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 226:1)
ubi cum constituisset Romanos semitamque angustam et arduam erectam ex oppido in arcem ostendisset, hoc quidem ascensu inquit vel tres armati quamlibet multitudinem arcuerint:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 343:1)
trepidi magistratus missis ad arcem exploratoribus cum tela et armatos tenere arcem multiplicato numero audirent, avertunt animos a spe reciperandae arcis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 347:1)
fuga cuncta complentur portaeque ab semisomnis ac maxima parte inermibus refringuntur, quarum per unam praesidium Romanum clamore excitatum inrumpit et concursantes per vias pavidos caedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 348:1)
his auctoribus mota propius castra missique eodem tempore circa tria oppida milites, partim armati, qui occulti propinqua moenibus insiderent loca, partim togati tectis veste gladiis qui sub lucem apertis portis urbes ingrederentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 359:1)
ab his simul custodes trucidari coepti, simul datum signum armatis ut ex insidiis concurrerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 360:1)
ceterum postquam prima signa planitiem summam ceperunt sensitque acies aequo se iam institisse loco, versus extemplo est terror in insidiatores easdemque latebras quibus se paulo ante texerant palati atque inermes fuga repetebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 446:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION