라틴어 문장 검색

quisquis Ismeni loca, Actaea quisquis arva, qui gemino mari pulsata Pelopis regna Dardanii colis, succurre, saevae cladis auctorem indica.
(세네카, Hercules Furens 17:22)
quisquis in toto furit rex saevus orbe, manibus aut aris nocens, a me timetur:
(세네카, Hercules Furens 18:31)
purgare terras propero, iamdudum mihi monstrum impium saevumque et immite ac ferum oberrat:
(세네카, Hercules Furens 19:12)
perfidi reges iacent, saevi tyranni, fregimus quicquid fuit tibi fulminandum.
(세네카, Hercules Oetaeus 1:2)
Iam iam dominae captiva colus fusosque legam, pro saeve decor formaque mortem paritura mihi, tibi cuncta domus concidit uni, dum me genitor negat Alcidae atque Herculeus socer esse timet, sed iam dominae tecta petantur.
(세네카, Hercules Oetaeus 3:17)
Vt alta silvas forma vernantes habet, quas nemore nudo primus investit tepor, at cum solutos expulit Boreas Notos et saeva totas bruma discussit comas, deforme solis aspicis truncis nemus:
(세네카, Hercules Oetaeus 6:29)
ferit, post haec quid istas innocens servo manus, donec furentem simulet ac saeva manu intendat arcus meque natumque opprimat?
(세네카, Hercules Oetaeus 7:12)
cur saeva modicis statuis?
(세네카, Hercules Oetaeus 7:37)
iam quaerens diem, tabum fluente volneris dextra excipit traditque nobis ungulae insertum suae, quam forte saeva sciderat avolsam manu.
(세네카, Hercules Oetaeus 8:33)
Te deprecor, quem mundus et superi timent et aequor et qui fulmen Aetnaeum quatit, timendo matri te aliger saevae puer:
(세네카, Hercules Oetaeus 9:1)
impune saevi sceptra iam reges gerent, impune iam nascetur indomitum malum;
(세네카, Hercules Oetaeus 13:31)
sceleribus feci viam, ego vos tyrannis regibus monstris feris saevisque rapto vindice opposui deis.
(세네카, Hercules Oetaeus 13:33)
Quid non possit superare quondam Getico durior Haemo nec Parrhasio lenior axe saevo cessit membra dolori fessumque movens per colla caput latus alterno pondere flectit, fletum virtus saepe resorbet.
(세네카, Hercules Oetaeus 19:1)
ita nulla saevas terra concipiat feras post me sepultum nec meas umquam manus imploret orbis, si qua nascentur mala, nascatur ultor:
(세네카, Hercules Oetaeus 19:24)
nulla nascatur fera, nulla pestis, non duces saevos miseranda tellus horreat, nulla dominetur aula qui putet solum decus esse regni semper impendens tenuisse ferrum;
(세네카, Hercules Oetaeus 23:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION