라틴어 문장 검색

"Cum igitur aut fortuna certa aut incerta natura sit, quanto venerabilius ac melius antistitem veritatis maiorum excipere disciplinam, religiones traditas colere, deos, quos a parentibus ante inbutus es timere quam nosse familiarius, adorare, nec de numinibus ferre sententiam, sed prioribus credere, qui adhuc rudi saeculo in ipsius mundi natalibus meruerunt deos vel faciles habere vel reges!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 6장 1:1)
"Nec tamen temere (ausim enim interim et ipse concedere et sic melius errare) maiores nostri aut observandis auguriis aut extis consulendis aut instituendis sacris aut delubris dedicandis operam navaverunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 7장 1:1)
"numquam tamen in hac impietatis disciplina simulatae philosophiae nomine atque auctoritate pollebunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 8장 1:3)
"Qui de ultima faece collectis imperitioribus et mulieribus credulis sexus sui facilitate labentibus plebem profanae coniurationis instituunt, quae nocturnis congregationibus et ieiuniis sollemnibus et inhumanis cibis non sacro quodam, sed piaculo foederatur, latebrosa et lucifuga natio, in publicum muta, in angulis garrula, templa ut busta despiciunt, deos despuunt, rident sacra, miserentur miseri (si fas est) sacerdotum, honores et purpuras despiciunt, ipsi seminudi!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 8장 1:6)
"adeo divites facultatibus suis inligatos magis aurum suspicere consuesse quam caelum, nostrates pauperes et commentos esse prudentiam et tradidisse ceteris disciplinam."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:14)
"Reeenseamus, si placet, disciplinam philosophorum:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:8)
"Babylonio etiam Diogeni disciplina est exponendi et disserendi Iovis partum et ortum Minervae et hoc genus cetera rerum vocabula esse, non deorum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:31)
"Has fabulas et errores et ab inperitis parentibus discimus, et quod est gravius, ipsis studiis et disciplinis elaboramus, carminibus praecipue poetarum, qui plurimum quantum veritati ipsi sua auctoritate nocuerunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 24장 1:1)
"Et Plato ideo praeclare Homerum illum inclytum laudatum et coronatum de civitate, quam in sermone instituebat, eiecit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 24장 1:2)
"Laomedonti vero muros Neptunus instituit, nec mercedem operis infelix structor accepit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 24장 1:6)
"Iam finitimos agro pellere, civitates proximas evertere cum templis et altaribus, captos cogere, damnis alienis et suis sceleribus adolescere cum Romulo regibus ceteris et posteris ducibus disciplina communis est."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:9)
"Et haec utique de deorum vestrorum disciplina descendunt:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 30장 1:6)
"Ita prius eos deseruisse conprehendes quam esse desertos nec, ut impie loqueris, cum deo suo captos, sed a deo ut disciplinae transfugas deditos."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 33장 1:13)
"Et quamquam inperitia dei sufficiat ad poenam, ita ut notitia prosit ad veniam, tamen si vobiscum Christiani comparemur, quamvis in nonnullis disciplina nostra minor est, multo tamen vobis meliores deprchendemur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 35장 1:9)
"Fortitudo enim infirmitatibus roboratur et calamitas saepius disciplina virtutis est;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION