라틴어 문장 검색

Non possum exprimere verbis quantum animo vulnus acceperim, cum audivi Fundanum ipsum, ut multa luctuosa dolor invenit, praecipientem, quod in vestes margarita gemmas fuerat erogaturus, hoc in tus et unguenta et odores impenderetur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 7:1)
Finem epistulae faciam, ut facere possim etiam lacrimis quas epistula expressit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 21 6:3)
Vesuvium fuisse postea cognitum est - oriebatur, cuius similitudinem et formam non alia magis arbor quam pinus expresserit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 5:4)
Proximis comitiis honestissimas voces senatus expressit:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 19 1:3)
multi ad deos manus tollere, plures nusquam iam deos ullos aeternamque illam et novissimam noctem mundo interpretabantur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 15:1)
Exprimere non possum, quam iucundum sit mihi quod Saturninus noster summas tibi apud me gratias aliis super alias epistulis agit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 8 1:1)
Nam si esse nobis curae solet ut facies nostra ab optimo quoque artifice exprimatur, nonne debemus optare, ut operibus nostris similis tui scriptor praedicatorque contingat?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 2:1)
Vereor ne parum expresserim:
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 2 5:1)
Hunc subter exit fons et exprimitur pluribus venis sed imparibus, eluctatusque quem facit gurgitem lato gremio patescit, purus et vitreus, ut numerare iactas stipes et relucentes calculos possis.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 2:2)
Te vero etiam atque etiam - repetam enim - meminisse oportet officii tui titulum ac tibi ipsum interpretari, quale quantumque sit ordinare statum liberarum civitatum.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 7:1)
praeterea in litteris veteres aemulatur exprimit reddit, Propertium in primis, a quo genus ducit, vera suboles eoque simillima illi in quo ille praecipuus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 22 1:3)
' Exprimere non possum, quam sit iucundum mihi quod nomina nostra quasi litterarum propria, non hominum, litteris redduntur, quod uterque nostrum his etiam e studiis notus, quibus aliter ignotus est.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 23 3:3)
Sunt enim maxime mirabilia quae maxime insperata, maxime opericulosa utque Graeci magis exprimunt, παράβολα. Ideo nequaquam par gubernatoris est virtus, cum placido et cum turbato mari vehitur:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 4:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Exprimere, domine, verbis non possum, quantum mihi gaudium attuleris, quod me dignum putasti iure trium liberorum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 21)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Exprimere, domine, verbis non possum, quanto me gaudio affecerint epistulae tuae, ex quibus cognovi te Arpocrati, iatraliptae meo, et Alexandrinam civitatem tribuisse, quamvis secundum institutionem principum non temere eam dare proposuisses.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 101)

SEARCH

MENU NAVIGATION