라틴어 문장 검색

nam et Manium Aquilium defendens Antonius, cum scissa veste cicatrices, quas is pro patria pectore adverso suscepisset, ostendit, non orationis habuit fiduciam sed oculis populi Romani vim attulit, quem illo ipso aspectu maxime motum in hoc, ut absolveret reum, creditum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 216:1)
nec fieri potest, ut ibi messis sit, ubi satum non est, ut quis Romae sit, cum est Athenis, ut sit ferro vulneratus, qui sine cicatrice est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 82:2)
ac similiter satum fuisse potest, ubi non fuit messis, nec fuisse Romae, qui non fuit Athenis, nec fuisse ferro vulneratus, qui habet cicatricem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 84:2)
periclitantem vero commendat dignitas et studia fortia et susceptae bello cicatrices et nobilitas et merita maiorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 39:1)
ut, qui testem dicentem se a reo vulneratum interrogaverat an cicatricem haberet, cum ille ingentem in femine ostendisset, latus, inquit, oportuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 209:1)
interim quattuor remissis magis quam tensis, pollice intus inclinato, habilem demonstrando in latus aut distinguendis, quae dicimus, manum facimus, cum supina in sinistrum latus, prona in alterum fertur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 246:3)
Non possum fidei causa imagines neque triumphos aut consulatus maiorum meorum ostentare, at, si res postulet, hastas, uexillum, phaleras, alia militaria dona, praeterea cicatrices aduerso corpore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장50)
non venit vulnus ad cicatricem, in quo medicamenta temptantur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 3:3)
Intus omnia dissimilia sint, frons populo nostra conveniat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 2:4)
prope est a te deus, tecum est, intus est.'
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 1:2)
omnia licet foris resonent, dum intus nihil tumultus sit, dum inter se non rixentur cupiditas et timor, dum avaritia luxuriaque non dissideant nec altera alteram vexet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 5:4)
Habet intus aliquid sollicitudinis et habet aliquid concepti pavoris, quod illum curiosum facit, ut ait Vergilius noster:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 12:2)
Nihil autem ad rem pertinet, utrum foris habeat exemplar, ad quod referat oculos, an intus, quod ibi ipse concepit et posuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 7:3)
intus instruamur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 19:6)
Si perpendere te voles, sepone pecuniam, domum, dignitatem, intus te ipse considera.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION