라틴어 문장 검색

Qui ergo Dei erat generatus promissione, qui ad sacrificium probandae pietatis electus, qui unius uxoris, hoc est, solius sapientiae societate contentus superni illius generis quod est unum sibique semper conveniens, non plebeiae vilitatis imitator astruendus fuit Scripturae divinae testimonio.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 3:9)
Illis illuminatio est fides sine indice, quaedam, ut ita dicam, intestata testis quae alieno non indiget testimonio, ut subito se universorum oculis effundit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 2:5)
nec non divina testimonia quibus eadem vitia proscribuntur, adducit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 1:2)
Attende tibi, ne obliviscaris beneficia Domini Dei tui, et non custodias mandata et judicia, et justitias illius quae ego praecipio tibi hodie;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 3:2)
Neque enim ideo Deus jurat, quod fide credentis indigeat, aut testimoniorum astipulationibus destitutus suffragium sacramenti requirat, sicut homines qui fidem nobis adsciscimus sacramento, et ideo juramus, ut credamur vera dixisse.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 12:2)
sed quod exit de ore, furta, falsa testimonia, sacrilegia, haec sunt quae coinquinant hominem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 14:11)
ne immaturos partus dies judicii deprehendat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 2:2)
Solvitur corpore anima, et post finem vitae hujus adhuc tamen futuri judicii ambiguo suspenditur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 4:18)
Quod dixerat laborem fructu mutandum, exemplo Judaeorum in Aegypto servientium, et Evangelii testimonio confirmat;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 1:1)
Vade et dic filiis Israel, ego Dominus, et educam vos de potentia Aegyptiorum, et eruam vos de servitute eorum, et liberabo vos in brachio excelso, et judicio magno, et sumam vos mihi in plebem, et ero vester Deus, et scietis quoniam ego sum Dominus Deus vester qui educam vos de potentia Aegyptiorum, et inducam vos in terram in quam extendi manum meam (Exod.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 2:4)
Tristitia igitur Cain conscientiae testimonium, repulsae indicium est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 2:6)
sed voluntarius reus judicio, non lapsu fecisti dolum, quo divinae injuriae reum ipse convincis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 3:10)
Justum igitur natura est impertita judicium, ea loca in quibus erat futurum parricidium, muneris sui dote privando:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:17)
Inde in judiciis saecularibus impositi equuleo torquentur negantes, et quaedam tangit judicem miseratio confitentis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 2:7)
Non potest de alieno testimonio queri, qui crimem proprio facinore confitetur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 5:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION