라틴어 문장 검색

Ceterum sunt educatores qui valeant ethicae oecologicae itinera paedagogica iterum constituere, ita ut revera iuvent adolescere in solidalitate, responsalitate et cura super compassionem fundata.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 269:5)
Hi parvi gestus sincerae urbanitatis iuvant aedificare culturam communicatae vitae et reverentiae illorum quae circa nos sunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 272:9)
Auditio omnino iuvat ad nexum illustrandum inter cognitionem et amorem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 49:9)
quinque in deserto panes iubet et duo pisces adponi in pastum populis, qui forte magistrum non revocante fame stipabant undique saeptum, inmemoresque cibi vicos, castella, macellum, oppida, mercatus et conciliabula et urbes respuerant, largo contenti dogmate vesci, multa virum strato fervent convivia faeno, centenos simul accubitus iniere sodales, seque per innumeras infundunt agmina mensas, pisciculis - iam crede Deum - saturanda duobus et paucis crescente cibo per fragmina crustis.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3235)
te sine dulce nihil, Domine, nec iuvat ore quid adpetere, pocula ni prius atque cibos, Christe, tuus favor inbuerit, omnia sanctificante fide.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum2)
inpavidas lupus inter oves tristis obambulat et rabidum sanguinis inmemor os cohibet.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum45)
nil est dulcius ac magis saporum, nil quod plus hominem iuvare possit, quam vatis pia praecinentis orsa.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum37)
non inmemor ille requiret sua munera fictor et auctor propriique aenigmata vultus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti37)
quid crimen Herodem iuvat?
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae39)
"horrificos quos prodigialia cogunt credere monstra deos, quos sanguinolentus edendi mos iuvat, ut pinguis luco lanietur in alto victima visceribus multa inter vina vorandis."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권143)
non armata Venus, non tunc clipeata Minerva venere auxilio, non divum degener ordo et patria extorris Romanis adfuit armis, victus et ipse prius inimica nec agmina iuvit, si tamen antiquum norat retinere dolorem.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2192)
quid sibi vult virtus, quid gloria, si Corvinum corvus Apollineus pinna vel gutture iuvit?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2199)
"non Iuppiter acrem protexit Fabium, sed iuvit amoena Tarentus, quae dedit inlecebris domitum calcare tyrannum."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2259)
quidquid illud accidit, iuvabit ore personasse Christum.1
(프루덴티우스, Epilogus, Epilogus12)
ultimus exitium subverso praeside mundus sortitur mundique omnis labefacta supellex, non aliter quam cum incautum spoliare viantem forte latro adgressus, praedae prius inmemor, ipsum ense ferit dominum, pugnae nodumque moramque, quo pereunte trahat captivos victor amictus iam non obstanti locuples de corpore praedo, sic homini subiecta domus, ditissimus orbis scilicet in facilem domino peccante ruinam lapsus erile malum iam tunc vitiabilis hausit.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 164)

SEARCH

MENU NAVIGATION