라틴어 문장 검색

nostra tuas vidi lacrimas super ora cadentes, tempore quas uno fidaque verba bibi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 418)
Dardanii lacrimas non tulit ille senis, quae ducis Emathii fuerit clementia, Porus Dareique docent funeris exequiae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 512)
saepe etiam lacrimae me sunt scribente profusae, umidaque est fletu littera facta meo, corque vetusta meum, tamquam nova, vulnera novit, inque sinum maestae labitur imber aquae, cum vice mutata, qui sim fuerimque, recordor, et, tulerit quo me casus et unde, subit, saepe manus demens, studiis irata sibique, misit in arsuros carmina nostra focos, atque ita de multis quoniam non multa supersunt, cum venia facito, quisquis es, ista legas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 139)
expletur lacrimis egeriturque dolor, atque utinam lugenda tibi non vita, sed esset mors mea, morte fores sola relicta mea!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 316)
spiritus hic per te patrias exisset in auras, sparsissent lacrimae pectora nostra piae, supremoque die notum spectantia caelum texissent digiti lumina nostra tui, et cinis in tumulo positus iacuisset avito, tactaque nascenti corpus haberet humus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 317)
Si licet et pateris, nomen facinusque tacebo, et tua Lethaeis acta dabuntur aquis, nostraque vincetur lacrimis clementia seris, fac modo te pateat paenituisse tui;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 91)
cum Priami lacrimis offensus non sit Achilles», tu fletus inhibes, durior hoste, meos?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 130)
atque atque vestrum, Nasonis nomine dicto, opponat lacrimis pocula mixta suis, admonitusque mei, cum circumspexerit omnes, dicat " ubi est nostri pars modo Naso chori?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 315)
gaudia concipiunt lacrimas, dant gaudia fletum.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3198)
nectar de liquido vertice fervidum guttatim lacrimis stillat olentibus, ambustum quoniam vis facit ignea imbrem de madido flere cacumine.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae6)
victus precanti solus in lacrimis fuit;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium10)
intactus exim tertiae noctis vice monstri vomentis pellitur singultibus;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium31)
iam maesta quiesce querella, lacrimas suspendite, matres:
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti29)
"te lacrimis labefacta domus prosequitur generisque tui ingemit anxia nobilitas, flore 1 quod occidis in tenero, proxima dotibus et thalamis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.29)
pareo, conplector tumulum, lacrimas quoque fundo, altar tepescit ore, saxum pectore.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.37)

SEARCH

MENU NAVIGATION