라틴어 문장 검색

Praecipiti modo quod decurrit tramite flumen tempore consumptum iam cito deficiet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 6:2)
Deficiet cito iam consumptum tempore flumen, tramite decurrit quod modo praecipiti.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 6:4)
at tamen erectumque genas oculisque vagantem nullaque virginei servantem signa pudoris defigit comitique obliquo lumine monstrat, quod nisi praecipitem blando complexa moneret Deidamia sinu nudataque pectora semper exsertasque manus umerosque in veste teneret et prodire toris et poscere vina vetaret saepius et fronti crinale reponeret aurum, Argolicis ducibus iam tunc patuisset Achilles.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:40)
"nunc impar tibi, nate, genus, praeclusaque leti tantum a matre via est;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권108)
ipsa etiam cunctos gravis inclementia fati terruit et subiti praeceps iuvenile pericli, nil cunctante malo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici29)
procul hinc et fonte doloso Salmacis et viduae Cebrenidos arida luctu flumina et Herculei praedatrix cedat alumni, vos mihi, quae Latium septenaque culmina, nymphae, incolitis Thybrimque novis attollitis undis, quas praeceps Anien atque exceptura natatus Virgo iuvat Marsasque nives et frigora ducens Marcia, praecelsis quarum vaga molibus unda crescit et innumero pendens transmittitur arcu - :
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, balneum Claudii Etrusci20)
Amyclaea conceptum matre putares, Oebaliden illo praeceps mutaret Apollo, Alcides pensaret Hylan:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus48)
Pone metus Letique minas desiste vereri:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus81)
ponunt hic lassa furorem aequora, et insani spirant clementius austri, hic praeceps minus audet hiems, nulloque tumultu stagna modesta iacent dominique imitantia mores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis15)
Magna tamen subiti tecum solacia leti, victe.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Leo mansuetus10)
"- iussus praecipitem subire Lethen, dum pugnas canis arduaque voce das solacia grandibus sepulcris, - o dirum scelus!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam34)
quis cuncta paventi nuntius, an facili te praetermiserit unda Lucani rabida ora maris, num torta Charybdis fluctuet aut Siculi populatrix virgo profundi, quos tibi currenti praeceps gerat Hadria mores, quae pax Carpathio, quali te subvehat aura Doris Agenorei furtis blandita iuvenci?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri27)
Nee post Sidonii letum ducis aere potita egregio plebeia domus, convivia Syllae ornabat semper claros intrare penates adsuetum et felix dominorum stemmate signum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Hercules Epitrapezios novi vindicis32)
stat domo capta cupidus superstes imminens leti spoliis et ipsum computat ignem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Vibium Maximum15)
furvae miseram circum undique leti vallavere plagae, tenduntur dura sororum licia et exacti superest pars ultima fili.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam58)

SEARCH

MENU NAVIGATION