라틴어 문장 검색

interim, dum tu celeres sagittas promis, haec dentis acuit timendos, arbiter pugnae posuisse nudo sub pede palmam fertur et leni recreare vento sparsum odoratis umerum capillis, qualis aut Nireus fuit aut aquosa raptus ab Ida.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 204)
campestres melius Scythae, quorum plaustra vagas rite trahunt domos vivunt et rigidi Getae, inmetata quibus iugera liberas fruges et Cererem ferunt nec cultura placet longior annua defunctumque laboribus aequali recreat sorte vicarius.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 243)
multa Dircaeum levat aura cycnum, tendit, Antoni, quotiens in altos nubium tractus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 23)
sunt certa piacula, quae te ter pure lecto poterunt recreare libello.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 119)
sed quia mente minus validus quam corpore toto nil audire velim, nil discere, quod levet aegrum;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 83)
Agricolae prisci, fortes parvoque beati, condita post frumenta levantes tempore festo corpus et ipsum animum spe finis dura ferentem, cum sociis operum et pueris et coniuge fida.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 151)
"multa fidem promissa levant, ubi plenius aequo laudat venalis qui volt extrudere merces, res urget me nulla;"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 25)
luxuriantia compescet, nimis aspera sano levabit cultu, virtute carenti tollet, ludentis speciem dabit et torquebitur, ut qui nunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa movetur.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 269)
nunc et Achaemenio perfundi nardo iuvat et fide Cyllenea levare diris pectora Sollicitudinibus, nobilis ut grandi cecinit Centaurus alumno:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 137)
"illic omne malum vino cantuque levato, deformis aegrimoniae dulcibus adloquiis."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 139)
"simul imis saxa renarint vadis levata, ne redire sit nefas;"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1612)
"urget diem nox et dies noctem neque est levare tenta spiritu praecordia."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 179)
hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam, sive diem festum rediens advexerit annus, seu recreare volet tenuatum corpus, ubique accedent anni, tractari mollius aetas imbecilla volet:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 1:16)
' casus medicusve levarit aegrum ex praecipiti:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 6:7)
tostis marcentem squillis recreabis et Afra potorem coclea;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret. 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION