라틴어 문장 검색

inde captivis proximo vico in custodiam datis pars fluviatiles naves, ad superanda vada stagnorum apte planis alveis fabricatas, pars captiva navigia armatis complent profectique ad classem immobiles naves et loca ignota plus quam hostem timentes circumvadunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 23:1)
Philippus Athamanum praecipue captivis indulgenter habitis, ut per eos conciliaret gentem, nactus spem Athamaniae potiendae exercitum eo duxit praemissis in civitates captivis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 171:1)
Et tunc pagani, relicta arce sua, et omnibus equis, quos de Francia secum adduxerant, derelictis, maxima parte necnon captivorum suorum in arce dimissa, adveniente subito rege, ad naves suas confestim confugiunt, et Saxones statim derelictos a paganis captivos et equos diripiunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 66 69:5)
Cuius rei causam esse ait, quod eiusmodi condicionis mancipia insignia esse in vendundo deberent, ut emptores errare et capi non possent, neque lex vendundi opperienda esset, sed oculis iam praeciperent quodnam esset mancipiorum genus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IV 3:1)
Crastina vero die orta, utrinque de absentia captivorum virorum nobilium dolentes, ac recordati quia ambo deliquissent, tam sacrae viae Jerusalem devotione violata, ex consilio majorum suae legionis pacem firmam composnerunt, captos pro captivis sibi invicem restituentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 34:1)
credite, captivi mortales, hostica quos iam damnatos cohibent ergastula, quos famulatu poenarum virtus non intellecta coercet, haec illa est Babylon, haec transmigratio nostrae gentis et horribilis victoria principis Assur, carmine luctifico quam deflens Hieremias orbatam propriis ululavit civibus urbem, num latet aut dubium est animas de semine Iacob exilium gentile pati, quas Persica regna captivas retinent atque in sua foedera cogunt?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1116)

SEARCH

MENU NAVIGATION