라틴어 문장 검색

pars maxima cum ipso puero inter tumultum ad Syphacem, quo primum intenderant iter, pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 415:2)
ipse qua intenderat inter media tela hostium evasit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 458:1)
Philippus consternata quidem omnia circa pavoremque ingentem hominum cernebat, sed parum gnarus quam partem petisset consul, alam equitum ad explorandum quonam hostes iter intendissent misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 378:2)
Zmyrna et Lampsacus libertatem usurpabant, periculumque erat ne, si concessum iis foret quod intenderent, Zmyrnam in Aeolide Ioniaque, Lampsacum in Hellesponto aliae urbes sequerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 470:1)
nec multum afuit quin qua intenderant penetrarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 338:1)
momentoque temporis castra relicta erant, et obsidione liberatus consul quo intenderat pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 120:2)
ante lucem ingressus urbem a porta ad praetorem M. Iunium iter intendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 259:1)
iam ferme triginta in fronte erant, quibus ut aequaret laevum cornu, dolonibus erectis altum petere intendit, iussis qui sequebantur adversus dextrum cornu prope terram proras derigere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 493:1)
Polyxenidas enim ut virtute militum haud dubie se superari vidit, sublatis dolonibus effuse fugere intendit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 503:2)
postero die hostem persequi intenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 507:2)
quam cum teneri valido regio praesidio audisset, nec procul Seleuci castra esse, depopulatus maritimam oram, et praeda maxime hominum raptim in naves imposita tantum moratus, dum Eumenes cum classe adsequeretur, Samum petere intendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 134:2)
Regillus Aemilius post victoriam navalem profectus Ephesum, derectis ante portum navibus, cum confessionem ultimam concessi maris hosti expressisset, Chium, quo ante navale proelium cursum ab Samo intenderat, navigat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 354:1)
omissa igitur in praesentia mentione pacis totam curam in belli apparatum intendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 412:2)
ibi unum diem foeda tempestate retentus, postero die ducere ad Argitheam intendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 18:2)
ducere inde exercitum consul ad Pliten intendit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 225:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION