라틴어 문장 검색

ad haec Albana pubes inermis ab armatis saepta in variis voluntatibus communi tamen metu cogente silentium tenet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 302:1)
quo cum primis se intendentibus tenebris pervenissent, pergunt inde Collatiam, ubi Lucretiam haudquaquam ut regias nurus, quas in convivio luxuque cum aequalibus viderant tempus terentes, sed nocte sera deditam lanae inter lucubrantes ancillas in medio aedium sedentem inveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 588:4)
ita caesi in medio praedatores, neque ad pugnam viribus pares et ad fugam saeptis omnibus viis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 120:1)
tempore quo in homine non, ut nunc, omnia in unum consentiant, sed singulis membris suum cuique consilium suus sermo fuerit, indignatas reliquas partes sua cura suo labore ac ministerio ventri omnia quaeri, ventrem in medio quietum nihil aliud quam datis voluptatibus frui;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 351:1)
hanc virginem adultam forma excellentem Appius amore amens pretio ac spe perlicere adortus, postquam omnia pudore saepta animadvertit, ad crudelem superbamque vim animum convertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 469:1)
operibus ingentibus saepta urbs est, quibus intra muros coercetur hostis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 48:1)
diu in medio caesi milites;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 100:1)
nam forte quadam, priusquam infanda merces perficeretur, per altercationem nondum omni auro adpenso, dictator intervenit auferrique aurum de medio et Gallos summoveri iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 520:2)
itaque non ego vobis ut indicem praedas vestras, sed vos id cogendi estis ut in medium proferatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 166:2)
simul multitudo illa non secum certari viderint et ex advocatis iudices facti erunt et accusatores de plebe patricium reum intuebuntur et regni crimen in medio, nulli magis quam libertati favebunt suae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 205:3)
qui crederent duobus nunc in locis sua voluntate impertituros plebi honorem, qui octona loca tribunis militum creandis occupare soliti sint, et ad consulatum viam fieri passuros, qui tribunatum saeptum tam diu habuerint?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 390:1)
auri quoque ex Gallicis spoliis satis magnum pondus saxo quadrate saeptum in Capitolio sacravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 152:2)
triarii sub vexillis considebant sinistro crure porrecto,scuta innixa umeris, hastas suberecta cuspide in terra fixas, secus quam vallo saepta inhorreret acies, tenentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 110:1)
partim in medio caesi, partim in fugam dissipati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 558:2)
ita in medio caesi captique.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 524:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION