라틴어 문장 검색

est autem paean hic posterior non syllabarum numero, sed aurium mensura, quod est acrius iudicium et certius, par fere cretico, qui est ex longa et brevi et longa:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 183:4)
Neque vero haec tam acrem curam diligentiamque desiderant, quam est illa poetarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 184:1)
Neque tamen hoc tanti laboris est, quanti videtur, nec sunt haec rhythmicorum aut musicorum acerrima norma dirigenda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 190:2)
quod fit acrius, quo illa in utroque genere maiora ponuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 32장 2:3)
Non possum equidem dicere me ulla in cogitatione acrius aut diligentius solere versari quam in ista ipsa, quae mihi, Laeli, a te proponitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 58:2)
Sed et in regnis nimis expertes sunt ceteri communis iuris et consilii, et in optimatium dominatu vix particeps libertatis potest esse multitudo, cum omni consilio communi ac potestate careat, et cum omnia per populum geruntur quamvis iustum atque moderatum, tamen ipsa aequabilitas est iniqua, cum habet nullos gradus dignitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 71:1)
Itaque quartum quoddam genus rei publicae maxime probandum esse sentio, quod est ex his, quae prima dixi, moderatum et permixtum tribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 75:2)
Sic inter infirmitatem unius temeritatemque multorum medium optimates possederunt locum, quo nihil potest esse moderatius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 87:6)
Sin per se populus interfecit aut eiecit tyrannum, est moderatior, quoad sentit et sapit, et sua re gesta laetatur tuerique vult per se constitutam rem publicam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 107:7)
Ut enim in fidibus aut tibiis atque ut in cantu ipso ac vocibus concentus est quidam tenendus ex distinctis sonis, quem inmutatum aut discrepantem aures eruditae ferre non possunt, isque concentus ex dissimillimarum vocum moderatione concors tamen efficitur et congruens, sic ex summis et infimis et mediis interiectis ordinibus ut sonis moderata ratione civitas consensu August.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 113:5)
337M Marcellus ut acer et pugnax, Maximus ut consideratus et lentus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 18:2)
moderati enim et nec difficiles nec inhumani senes tolerabilem senectutem agunt, importunitas autem et inhumanitas omni aetati molesta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 10:8)
Ea si exarsit acrius, furor appellatur, cum a corpore animus abstractus divino instinctu concitatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 97:2)
sed cum Stoici omnia fere illa defenderent, quod et Zeno in suis commentariis quasi semina quaedam sparsisset et ea Cleanthes paulo uberiora fecisset, accessit acerrimo vir ingenio, Chrysippus, qui totam de divinatione duobus libris explicavit sententiam, uno praeterea de oraculis, uno de somniis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 9:1)
ea, si exarsit acrius, furor appellatur, cum a corpore animus abstractus divino instinctu concitatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 97:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION