라틴어 문장 검색

magis et litterae et verba legatorum benigne sunt audita quam momentum ad mutandos animos habuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 486:1)
cum victor equestri proelio rex parvo momento si adiuvisset debellatum esse clamaret, et opportune adhortanti supervenit phalanx quam sua sponte, ne audaci coepto deessent, Hippias et Leonnatus raptim adduxerant, postquam prospere pugnasse equitem acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 647:1)
priusquam id sors cerneret, in incertum, ne quid gratia momenti faceret, in utramque provinciam quod res desideraret supplementi decerni - in Macedoniam peditum Romanorum sex milia, sociorum nominis Latini sex milia, equites Romanos ducentos quinquaginta, socios trecentos - veteres milites dimitti,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 131:1)
nec deinde alios atque alios mittendo temptare eum destitit, cum appareret, quantum in eo praesidii esset, nec tamen impetrare ab animo posset, ut impensam in rem maximi ad omnia momenti faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 260:2)
his tuentibus muros, cum subire Romani summa vi niterentur, momento temporis parietes fornicum perfossi urbem patefecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 139:1)
quam multi exercitus, quibus minus prospera pugnae fortuna fuit, intra vallum compulsi tempore suo, interdum momento post, eruptione facta victorem hostem pepulerunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 500:1)
P. Licinius consularis cum regulo Gallorum est locutus rettulitque ferociorem eum deprecando factum, ut mirum videri possit inter tam opulentos reges, Antiochum Ptolemaeumque, tantum legatorum Romanorum verba valuisse ut extemplo pacem facerent, apud Gallos nullius momenti fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 415:1)
uti in hominis corpore e cubito, pede, palmo, digito ceterisque particulis symmetros est eurythmiae qualitas, sic est in operum perfectionibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장18)
singulares enim res particulae sunt eius numeri.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장21)
Cum animadvertissem, imperator, plures de architectura praecepta voluminaque commentariorum non ordinata sed incepta uti particulas errabundas reliquisse, dignam et utilissimam rem putavi tantae disciplinae corpus ad perfectam ordinationem perducere et praescriptas in singulis voluminibus singulorum generum qualitates explicare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 머리말1)
ergo si in parva particula terreni tanta discrepantia invenitur saporum, non est mirandum, si tanta in magnitudine terrae innumerabiles sucorum reperientur varietates, per quarum venas aquae vis percurrens tincta pervenit ad fontium egressus, et ita ex eo dispares variique perficiuntur in propriis generibus fontes propter locorum discrepantiam et regionum qualitates terrarumque dissimiles proprietates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장108)
Jungatur AB, & secetur ea in G ut sit AG ad BG ut particula B ad particulam A;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIII. De Corporum etiam non Sphaericorum viribus attractivis. 15:4)
Momentum Genitae aequatur momentis Terminorum singulorum generantium in eorundem laterum indices dignitatum & coefficientia continue ductis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 23:1)
Singulis igitur temporis particulis generantur arearum duarum particulae KSk, SDd, quae, si magnitudo earum minuatur & numerus augeatur in infinitum, rationem obtinent aequalitatis, & propterea (per Corollarium Lemmatis IV) areae totae simul genitae sunt semper aequales. Q. E. D.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VII. De Corporum Ascensu & Descensu Rectilineo. 21:11)
, erit hujus momentum KL ut illius momentum 2APQ, id est ut AP in KC.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 40:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION