라틴어 문장 검색

nec pro quibus meritis pro qua munificentia tantum ei tribuatur, cernere nec dicere pro certo posse, utrum felicitate id quadam eius accidat an, quod ipse vereatur dicere, invidia adversus Romanos favorem illi conciliet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 122:2)
Perseus tandem a pavore eo, quo attonitus fuerat, recepto animo malle suis non obtemperatum esse, cum trepidans gazam in mare deici Pellae, Thessalonicae navalia iusserat incendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 119:1)
adeo universos omnia et huic tribuere et illi vero negare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 205:2)
de Gentio rege captos eos Corcyraeis et Apolloniatibus et Dyrrhachinis Q. Cassius ex senatus consulto tribuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 535:2)
non ego illi obtempero quod loquitur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1442)
sed tu, etiamne astas nec quae dico optemperas?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 2193)
Tibi obtemperem, cum tu mihi nequeas?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 234)
Cornelio ad apparationem ballistarum et scorpionum reliquorumque tormentorum refectionem fui praesto et cum eis commoda accepi, quae, cum primo mihi tribuisti recognitionem, per sororis commendationem servasti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 머리말5)
Quibus vero natura tantum tribuit sollertiae, acuminis, memoriae, ut possint geometriam, astrologiam, musicen ceterasque disciplinas penitus habere notas, praetereunt officia architectorum et efficiuntur mathematici.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장73)
mihi autem, imperator, staturam non tribuit natura, faciem deformavit aetas, valetudo detraxit vires.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말19)
pauca sapientibus fortunam tribuere, quae autem maxima et necessaria sunt, animi mentisque cogitationibus gubernari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말12)
alterum, cum in tres partes dividatur, duae partes latitudini tribuantur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장12)
reliquum lacunariorum et arcae supra trabes spatio tribuatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장15)
cum autem erit longitudo ab quinquaginta pedibus ad sexaginta, quarta pars longitudinis alis tribuatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장18)
Tablinum, si latitudo atrii erit pedum viginti, dempta tertia eius spatio reliquum tribuatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장23)

SEARCH

MENU NAVIGATION