라틴어 문장 검색

haec relata Scipioni spem fecerant castra hostium per occasionem incendendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 37:1)
tandem relatum responsum, quibusdam, quia nimis cupere Romanus pacem videbatur, iniquis per occasionem adiectis, quae peropportune cupienti tollere indutias Scipioni causam praebuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 46:1)
veniam civitati petebant civium temeritate bis iam eversae, incolumi futurae iterum hostium beneficio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 214:1)
excusata deinde temeritate facti ipse pacem suasit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXX Periocha10)
nequiquam postea, si tum cessassent, praetermissam occasionem quaesituros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 160:1)
occasio egregie rei gerendae fuit, si protinus de via ad castra oppugnanda duxisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 217:1)
et equitatus quidem cessit, duces caetratae cohortis non satis expectato signo ante tempus excitatis suis occasionem bene gerendae rei amisere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 405:1)
fuere qui hoc die regem temeritatis, consulem segnitiae accusarent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 428:1)
cum vero integrae copiae peditum in castris mansissent, stationes ante portas praesidiaque disposita essent, quid, nisi ut temeritatem regis, effuse paulo ante secuti perculsos equites, imitaretur, profecisset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 432:1)
itaque ne temeritas eorum neglegentiaque sibi ac suis etiam cladis alicuius causa esset, cum campestribus locis subicientes eos castra Pharcadoni urbi videret, ipse paulo plus mille passuum inde tumulum suis, quamvis levi munimento tutum, cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 473:1)
Heraclides, praefectus regius, classem ibi tenebat, magis per occasionem, si quam neglegentia hostium dedisset, quam aperta vi quicquam ausurus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 533:1)
maiores natu negabant triumphum, et quod alieno exercitu rem gessisset et quod provinciam reliquisset cupiditate rapiendi per occasionem triumphi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 552:1)
neque impunita temeritate inde recepissent sese, ni clamor primum ab tergo auditus, dein pugna etiam coepta amentes repentino terrore regios fecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 136:1)
et Philippus sicut in Thessaliam ipse progredi non audebat, ita intra Tempe stativis positis, ut quisque locus ab hoste temptabatur, praesidia per occasiones summittebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 177:2)
cum praesertim nemo tam hebes sit, qui ignorare possit dicendi ac suadendi quod quisque aut velit aut optimum putet, nunc occasionem esse, priusquam quicquam decernamus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 244:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION