라틴어 문장 검색

me quidem semper scio fecisse sedulo Ut ex illius commodo meum compararem commodum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 420)
Vbi tu commoda es, capillum commodum esse credito.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3154)
sed cave, amabo, quicquam quod ad meum commodum attineat, nisi maximo tuo commodo et maxima tua facultate, mi frater, cogitaris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 9 5:2)
Et plerunque commodum quod eiusmodi servi ad se attrahunt est pro modulo fortunae propriae, at detrimentum quocum permutent commodum illud est pro modulo fortunae domini sui.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 1:17)
qua re, etsi mei commodi causa commovere me noluisti, tamen ita existimes velim, me antelaturum fuisse, si ad me misisses, voluntatem tuam commodo meo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 20 1:2)
Caesar nulla ratione ad pugnam elici posse Pompeium existimans hanc sibi commodissimam belli rationem iudicavit, uti castra ex eo loco moveret semperque esset in itineribus, haec spectans, ut movendis castris pluribusque adeundis locis commodiore re frumentaria uteretur, simulque in itinere ut aliquam occasionem dimicandi nancisceretur et insolitum ad laborem Pompei exercitum cotidianis itineribus defatigaret.
(카이사르, 내란기, 3권 85:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION