라틴어 문장 검색

quo vitio multi quidem laborarunt, praecipue tamen Hermagoras, vir alioqui subtilis et in plurimis admirandus, tantum diligentiae nimium sollicitae, ut ipsa eius reprehensio laude aliqua non indigna sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 326:1)
est enim naturalis favor pro laborantibus, et iudex religiosus libentissime patronum audit, quem iustitiae suae timet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 18:1)
metus etiam nonnunquam est amovendus, ut Cicero pro Milone, ne arma Pompeii disposita contra se putarent, laboravit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 29:2)
fiducia ipsa solet opinione arrogantiae laborare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 42:1)
si causa laborabimus, persona subveniat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 53:3)
Quare non minus laborandum est, ut iudex, quae vere dicimus quam quae fingimus, credat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 123:3)
in qua si acciderit, ut aut non intelligat aut non meminerit aut non credat, frustra in reliquis laborabimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 124:4)
nam qui obscurare vult, narrat falsa pro veris, et in iis quae narrat debet laborare, ut videantur quam evidentissima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 154:1)
Sed quotiens hac, de qua loquor, duplici defensione utemur, id laborandum est, ut in illam partem sequentem fides ex priore ducatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 267:3)
aut si ad curam rei publicae horteris, ostendas apes etiam formicasque, non modo muta, sed etiam parva animalia, in commune tamen laborare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 244:5)
eadem adversus contradictiones nobis oppositas praecepta sunt, hoc tamen amplius, quod circa eas multi duobus vitiis diversis laborant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 324:1)
haec, Marcelle Victori, ex tua voluntate maxime ingressus, tum si qua ex nobis ad iuvenes bonos pervenire posset utilitas, novissime paene etiam necessitate quadam officii delegati mihi sedulo laborabam;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 2:1)
nam si species omnes persequi velimus, nec modum reperiemus et frustra laborabimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 144:4)
sed, cum sit posita in sola inventione neque habere dispositionem possit nec elocutionis ornamenta magnopere desideret aut circa memoriam et pronuntiationem laboret, prius quam secundam quinque partium, hanc quae tota ex prima pendet tractaturus non alieno loco videor;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 222:2)
sed si quando in partibus laborabimus, universitate pugnandum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 93:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION