라틴어 문장 검색

Quare ostendisti mihi iniquitatem et malitiam vides? Et vastitas et violentia est coram me, et facta est contentio, et iurgium exoritur.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장3)
Et dixi: "Quid sunt isti, domine mi?". Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me: "Ego ostendam tibi quid sint isti".
(불가타 성경, 즈카르야서, 1장9)
Et ostendit mihi Dominus quattuor fabros;
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장3)
Et ostendit mihi Iesua sacer dotem magnum stantem coram angelo Domini; et Satan stabat a dextris eius, ut adversaretur ei.
(불가타 성경, 즈카르야서, 3장1)
et quis poterit sustinere diem adventus eius, et quis stabit, cum apparebit? Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum;
(불가타 성경, 말라키서, 3장2)
Et simul ut dies factus est, apparuit Iudas in campo cum tribus milibus virorum, tantum quod tegumenta et gladios non habebant ut volebant.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장6)
Et, adhuc loquente Iuda haec, apparuit pars quaedam prospiciens de monte.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장19)
et elephantis ostenderunt sanguinem uvae et mori ad acuendos eos in proelium.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장34)
Et res ei innotuit, et ait: " Nolite mihi ostendere facies eorum ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장3)
Et, ut appropiavit Azoto, ostenderunt ei templum Dagon succensum et Azotum et suburbana eius demolita et corpora proiecta et combustos, quos combusserat in bello; fecerant enim tumulos eorum in via eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장4)
Ut vero manifestata est res, et renuntiatum est regi Persarum quod in loco, in quo ignem absconderant hi, qui translati fuerant, sacerdotes, aqua apparuit, de qua Nehemias et, qui cum eo erant, purificaverunt ea, quae essent sacrificii,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장33)
Tunc summus sacerdos ostendit deposita esse viduarum et pupillorum;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장10)
Apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem et optimo operimento adornatus; isque cum impetu invectus Heliodoro priores calces impegit; qui autem supersedebat, videbatur arma habere aurea.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장25)
Alii etiam apparuerunt duo iuvenes virtute decori, optimi gloria speciosique amictu, qui etiam circumsteterunt eum et ex utraque parte flagellabant sine intermissione multas inferentes ei plagas.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장26)
hi autem Dominum benedicebant, qui magnificabat locum suum; et templum, quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum, apparente omnipotente Domino, gaudio et laetitia impletum est.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장30)

SEARCH

MENU NAVIGATION