라틴어 문장 검색

stat pallidus hospite magno pastor et ignoto praeclarum nomine vultum rustica sordenti genetrix ostendit alumno.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:135)
Ipso Roma die (nec adhuc ostenditur auctor) personuit venisse ducem, laetisque Quirites vocibus auspicium certi plausere triumphi, muniti Stilichone suo.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:169)
nonne vides, ut saeva senex incendia monstret?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam4)
Herculei (sic fama refert) monstratur aratri semita, vel casus vomeris egit opus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus13)
Tritonia virgo prosilit ostendens rutila cum Gorgone pectus;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia57)
quid rebus in artis dux gerat, ostendet Gallorum strage Camillus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:251)
tantaque se rudibus pietas ostendit in annis, sic aetas animo cessit, quererentur ut omnes imperium tibi sero datum.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:28)
Ille novercales stimulos actusque canebat Herculis et forti monstra subacta manu, qui timidae matri pressos ostenderit angues intrepidusque fero riserit ore puer:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 1:11)
cum subito (dubium quonam monstrante latebras rescierit) Cytherea venit suspectaque nobis ne foret, hinc Phoeben comites, hinc Pallada iunxit.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:125)
te nobis trepidae sidus ceu dulce carinae ostendere dei, geminis quae lassa procellis tunditur et victo trahitur iam caeca magistro.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:139)
haec sunt, quae primis olim miratus in annis patre pio monstrante puer.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:17)
frondesque licet depastus amaras arboreo figat sonipes in cortice morsus et taetris collecta cibis annique vapore saeviat aucta lues et miles probra superbus ingerat obsesso captivaque pignora monstret:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:101)
cumque omnibus una sit natura vadis, similes ut corporis undas ostendant, haec sola novam iactantia sortem humanos properant imitari flumina mores.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:220)
gaudet metuens et pollice monstrat, quod picturatas galeae Iunonia cristas ornet avis vel quod rigidos vibrata per armos rubra sub aurato crispentur serica dorso.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:245)
ominibus ventura notant aut alite monstrant aut monitos certa dignantur imagine somnos.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:98)

SEARCH

MENU NAVIGATION