라틴어 문장 검색

et sciendum in his tres tantum casus usur- pari, 'haec hordea, haec hordea, o hordea', sicut 'vina, vina, vina', 'mella, mella, mella'. sane reprehensus Vergilius dicitur a Bavio et Maevio hoc versu "hordea qui dixit superest ut tritica dicat".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2104)
Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei sacrificia eorum; quasi panis lugentium erunt eis: omnes, qui comedent eum, contaminabuntur, quia panis eorum erit tantummodo pro vita ipsorum; non intrabit in domum Domini.
(불가타 성경, 호세아서, 9장4)
Masinissae legati quingenta milia modium tritici, trecenta hordei ad exercitum in Graeciam, Romam trecenta milia modium tritici, ducenta quinquaginta hordei, equites quingentos, elephantos viginti regem ad M'. Acilium consulem missurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 48:1)
Deinde acceperunt consilium huiuscemodiquod facerent panem et coquerent et dum coqueretur dormirent, et quisquiseorum mirabiliora sompniando videret, solus panem comederet.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 123:5)
Cognoverunt tamen illum in fractione panis, quasi daret eis manifeste intelligere quod Deus numquam melius cognosciturnec occuli hominum melius ad Dei cognitionem aperiuntur, quam per fractionem panis, ad helimosinam faciendam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 6:11)
Sed in virtute illius diplomatis, In sudore vultus comedes panem tuum, per labores varios (non per disputationes certe, aut per otiosas ceremonias magicas), tandem et aliqua ex parte ad panem homini praebendum, id est, ad usus vitae humanae subigitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 500:18)
Hac arctati inopia, mille pedites de exercitu in confinio civitatis, Constamnes nomine, explorato novello hordeo, sed nondum maturo, eadem tamen onusti annona, in quamdam vallem descendentes de [0611D] arbustis et myricis ignem suscitaverunt, ipsa grana immaturi hordei flammis exusta et torrida de culmis excutere ad implendos ventres statuentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION