라틴어 문장 검색

nec regibus infinita ac libera potestas, et duces exemplo potius quam imperio, si prompti, si conspicui, si ante aciem agant, admiratione praesunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 7장 1:2)
intersunt parentes et propinqui ac munera probant, munera non ad delicias muliebres quaesita nec quibus nova nupta comatur, sed boves et frenatum equum et scutum cum framea gladioque.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 18장 2:2)
accipere se quae liberis inviolata ac digna reddat, quae nurus accipiant rursusque ad nepotes referantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 18장 4:4)
numerum liberorum finire aut quemquam ex agnatis necare flagitium habetur, plusque ibi boni mores valent quam alibi bonae leges.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 19장 5:1)
heredes tamen successoresque sui cuique liberi, et nullum testamentum.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 20장 5:1)
si liberi non sunt, proximus gradus in possessione fratres, patrui, avunculi.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 20장 5:2)
cetera domus officia uxor ac liberi exequuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 25장 1:4)
hic interim liber honori Agricolae soceri mei destinatus, professione pietatis aut laudatus erit aut excusatus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 3장 3:2)
sibi patriam coniuges parentes, illis avaritiam et luxuriam causas belli esse.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 5:1)
at Britanni non virtute se victos, sed occasione et arte ducis rati, nihil ex adrogantia remittere, quo minus iuventutem armarent, coniuges ac liberos in loca tuta transferrent, coetibus et sacrificiis conspirationem civitatum sancirent.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 27장 3:1)
'Liberos cuique ac propinquos suos natura carissimos esse voluit:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 1:1)
nullae Romanos coniuges accendunt, nulli parentes fugam exprobraturi sunt;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 32장 2:4)
vacua castella, senum coloniae, inter male parentis et iniuste imperantis aegra municipia et discordantia.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 32장 4:4)
satisque constabat saevisse quosdam in coniuges ac liberos, tamquam misererentur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 38장 2:1)
sed mihi filiaeque eius praeter acerbitatem parentis erepti auget maestitiam, quod adsidere valetudini, fovere deficientem, satiari vultu complexuque non contigit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION