라틴어 문장 검색

Atia M. Atio Balbo et Iulia, sorore C. Caesaris, genita est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 4장 1:2)
Antonium iuuenem, maiorem de duobus Fuluia genitis, simulacro Diui Iuli, ad quod post multas et irritas preces confugerat, abreptum interemit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 17장 5:1)
Ianum Quirinum semel atque iterum a condita urbe ante memoriam suam clausum in multo breuiore temporis spatio terra marique pace parta ter clusit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 22장 1:1)
senatum exterritum censuisse, ne quis illo anno genitus educaretur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 3:2)
eadem Atia, prius quam pareret, somniauit intestina sua ferri ad sidera explicarique per omnem terrarum et caeli ambitum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 4:6)
cum Agrippae, qui prior consulebat, magna et paene incredibilia praedicerentur, reticere ipse genituram suam nec uelle edere perseuerabat, metu ac pudore ne minor inueniretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 12:2)
fuit et qui suaderet, appellationem mensis Augusti in Septembrem transferendam, quod hoc genitus Augustus, illo defunctus esset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 100장 3:1)
nec tamen desunt, qui partim antecedente anno, Hirti ac Pansae, partim insequenti, Seruili Isaurici L.que Antoni[i] consulatu, genitum eum scribant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 5장 1:8)
Agrippinam, Marco Agrippa genitam, neptem Caecili Attici equitis R., ad quem sunt Ciceronis epistulae, duxit uxorem;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 7장 2:1)
Lentulus Gaetulicus Tiburi genitum scribit, Plinius Secundus in Treueris uico Ambitaruio supra Confluentes;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 8장 1:6)
consulenti quoque de genitura sua Sulla mathematicus certissimam necem appropinquare affirmauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 57장 2:5)
Patrem Claudi Caesaris Drusum, olim Decimum mox Neronem praenomine, Liuia, cum Augusto grauida nupsisset, intra mensem tertium peperit, fuitque suspicio ex uitrico per adulterii consuetudinem procreatum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 1장 1:1)
At in semet augendo parcus atque ciuilis praenomine Imperatoris abstinuit, nimios honores recusauit, sponsalia filiae natalemque geniti nepotis silentio ac tantum domestica religione transegit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 12장 1:1)
maiestatis quoque et adulteriorum incestique cum sorore Lepida sub excessu Tiberi reus, mutatione temporum euasit decessitque Pyrgis morbo aquae intercutis, sublato filio Nerone ex Agrippina Germanico genita.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 5장 2:2)
de genitura eius statim multa et formidulosa multis coiectantibus praesagio fuit etiam Domiti[i] patris uox, inter gratulationes amicorum negantis quicquam ex se et Agrippina nisi detestabile et malo publico nasci potuisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 6장 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION