라틴어 문장 검색

Igitur rex, ubi ea quae fama acceperat ex litteris imperatoris ita esse cognovit, cum virtute tum gratia viri permotus flexit animum suum et Iugurtham beneficiis vincere aggressus est statimque eum adoptauit et testamento pariter cum filiis heredem instituit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 9장8)
vos autem, hoc est populus Romanus, invicti ab hostibus, imperatores omnium gentium, satis habebatis animam retinere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장37)
Itaque ex sententia omnibus rebus paratis compositisque in Numidiam proficiscitur, magna spe civium cum propter artis bonas tum maxime quod aduersum divitias invictum animum gerebat et auaritia magistratuum ante id tempus in Numidia nostrae opes contusae hostiumque auctae erant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 43장5)
Neque Metellus idcirco minus, sed pariter ac si hostes adessent munito agmine incedere, late explorare omnia, illa deditionis signa ostentui credere et insidiis locum temptari.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 46장8)
pariterque oppidani agere:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 60장3)
legionem, cum qua hiemabat, et quam plurimos potest Numidas equites pariter cum occasu solis expeditos educit et postera die circiter hora tertia pervenit in quandam planitiem locis paulo superioribus circumventam.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 68장3)
Sed pariter cum capta Thala legati ex oppido Lepti ad Metellum venerant orantes, uti praesidium praefectumque eo mitteret:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 77장1)
nulla pro socia obtinet, pariter omnes viles sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 80장7)
Ne illi falsi sunt, qui diuersissimas res pariter expectant, ignaviae voluptatem et praemia virtutis.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장35)
Sed Marius impigre prudenterque suorum et hostium res pariter attendere:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 88장2)
neque tamen victoria socors aut insolens factus, sed pariter atque in conspectu hostium quadrato agmine incedere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 100장3)
nisi tamen res publica pariter atque saevissimo imperio bene atque decore gesta.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 100장13)
"Rex Bocche, magna laetitia nobis est, cum te talem virum di monuere, uti aliquando pacem quam bellum malles neu te optimum cum pessimo omnium Iugurtha miscendo commaculares, simul nobis demeres acerbam necessitudinem, pariter te errantem atque illum sceleratissimum persequi.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 102장6)
munificus nemo putabatur nisi pariter volens;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 103장8)
Iamque nocturno itinere fessis omnibus Sulla pariter cum ortu solis castra metabatur, cum equites Mauri nuntiant Iugurtham circiter duum milium interuallo ante consedisse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 106장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION