라틴어 문장 검색

Cum omnia dixeris, pauper est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 7:2)
Chelidon, unus ex Cleopatrae mollibus, patrimonium grande possedit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 16:4)
Idem evenit magnorum dominis patrimoniorum:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 18:4)
Numerare docet me et avaritiae commodat digitos potius quam doceat nihil ad rem pertinere istas conputationes, non esse feliciorem, cuius patrimonium tabularios lassat, immo quam supervacua possideat, qui infelicissimus futurus est, si quantum habeat per se conputare cogetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 10:2)
Quidni ego illud locupletissimum mortalium genus dixerim, in quo pauperem invenire non posses ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 38:4)
Pauperi ut agat divitem monstras;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 6:1)
Habent quaedam praecepta communia pauper et dives."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 22:4)
Sana," inquit, " avaritiam, et nihil habebis quod admoneas aut pauperem aut divitem, si cupiditas utriusque consedit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 23:1)
Itaque si in medio urbium fremitu conlocati sumus, stet ad latus monitor et contra laudatores ingentium patrimoniorum laudet parvo divitem et usu opes metientem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 72:1)
Sic autem conponetur, si, quid humanarum rerum varietas possit, cogitaverit, antequam senserit, si et liberos et coniugem et patrimonium sic habuerit tamquam non utique semper habiturus et tamquam non futurus ob hoc miserior, si habere desierit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 5:4)
Desit sane varietas marmorum et concisura aquarum cubiculis interfluentium et pauperis cella et quicquid aliud luxuria non contenta decore simplici miscet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 6:1)
Hic homo summae frugalitatis, non minus patrimonii quam corporis diligens, cum me ex consuetudine mane vidisset, cum per totum diem amico graviter adfecto et sine spe iacenti usque in noctem adsedisset, cum hilaris cenasset, genere valitudinis praecipiti arreptus, angina, vix conpressum artatis faucibus spiritum traxit in lucem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 3:1)
De contemptu pecuniae multa dicuntur et longissimis orationibus hoc praecipitur, ut homines in animo, non in patrimonio putent esse divitias, eum esse locupletem, qui paupertati suae aptatus est et parvo se divitem fecit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 10:1)
Cum vero commendare paupertatem coeperat et ostendere, quam quidquid usum excederet, pondus esset supervacuum et grave ferenti, saepe exire e schola pauperi libuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 13:1)
Denique eo mores redacti sunt, ut paupertas maledicto probroque sit, contempta divitibus, invisa pauperibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION