라틴어 문장 검색

extra enim pes ultimus spectat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 20장6)
si in exteriorem, brevius varumque fit, et pes intus inclinatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 20장7)
Ubi cum dolore inflammatio quievit, commode ingrediuntur, totusque eorum pes incedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 20장14)
Ubi in interiore partem excidit, ima pars pedis in exteriorem partem convertitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 22장2)
Reponitur autem is quoque per manus, prius in diversa pede et crure diductis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 22장7)
Tum neque mane surgendum neque pedibus nudis ambulandum est, minime post cibum aut balineum;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 10장 2:1)
caput et pedes manusque calidas habere uentre et lateribus frigentibus, aut frigidas extremas partes acuto morbo urguente, aut post sudorem inhorrescere;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 4장 4:2)
ubi is deorsum ad pedes subinde delabitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 5:2)
Vbi pedes turgent, longae deiectiones sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 4:3)
Idem propositum periculum est iis, quibus uoluntas desidendi est, uenter nihil reddit nisi et aegre et durum, tumor in pedibus est, idemque modo dextra modo sinistra parte uentris inuicem oritur atque finitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 5:1)
Calor autem articulorum prout in pedibus manibusue aut alia qualibet parte sic est ut eo loco nerui contrahantur, aut si id membrum ex leui causa fatigatum aeque frigido calidoque offenditur, podagram cheragramue, uel eius articuli, in quo id sentitur, morbum futurum esse denuntiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 6:2)
Quidam etiam, cum torquentur, pedes inter se, subinde mutatis uicibus, inplicant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 15:3)
si febris non dimittit, eaque interdiu leuior est, noctu increscit, multus sudor oritur, cupiditas tussiendi est, et paene nihil in tussi excreatur, oculi caui sunt, malae rubent, uenae sub lingua inalbescunt, in manibus fiunt adunci ungues, digiti maximeque summi calent, in pedibus tumores sunt, spiritus difficilius trahitur, cibi fastidium est, pustulae toto corpore oriuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 35:2)
Solent etiam in graui morbo pedes cum digitis unguibusque nigrescere:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 36:3)
quod si non est mors consecuta et reliquum corpus inualuit, pedes tamen decidunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 36:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION