라틴어 문장 검색

notos quoque equites Romanos operas arenae promittere subegit donis ingentibus, nisi quod merces ab eo qui iubere potest vim necessitatis adfert.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 14장11)
tuncque primum conscripti sunt equites Romani cognomento Augustianorum, aetate ac robore conspicui et pars ingenio procaces, alii in spem potentiae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 15장10)
an iustitiam auctum iri et decurias equitum egregium iudicandi munus expleturos, si fractos sonos et dulcedinem vocum perite audissent?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 20장8)
additum et praesidium mille legionarii, tres sociorum cohortes duae- que equitum alae, et quo facilius novum regnum tueretur, pars Armeniae, ut cuique finitima, Pharasmani Polemonique et Aristobulo atque Antiocho parere iussae sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 26장5)
fine anni Vibius Secundus eques Romanus accusantibus Mauris repetundarum damnatur atque Italia exigitur, ne graviore poena adficeretur Vibii Crispi fratris opibus enisus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 28장4)
equites vado secuti aut altiores inter undas adnantes equis tramisere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 29장7)
Cerialis cum equitibus evasit in castra et munimentis defensus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장13)
igitur legionarius frequens ordinibus, levis circum armatura, conglobatus pro cornibus eques adstitit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 34장3)
et eques protentis hastis perfringit quod obvium et validum erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 37장3)
auxitque copias Caesar missis ex Germania duobus legionariorum milibus, octo auxiliarium cohortibus ac mille equitibus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 38장2)
ei propinquus Valerius Fabianus, capessendis honoribus destinatus, subdidit testamentum adscitis Vinicio Rufino et Terentio Lentino equitibus Romanis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 40장3)
gymnasium eo anno dedicatum a Nerone praebitumque oleum equiti ac senatui Graeca facilitate.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 47장4)
' simul diademate caput Tiridatis evinxit, promptam equitum manum, quae regem ex more sectatur, Monaesi nobili viro tradidit, adiectis Adiabenorum auxiliis, mandavitque Tigranen Armenia exturbare, dum ipse positis adversus Hyrcanos discordiis viris intimas molemque belli ciet, provinciis Romanis minitans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 2장10)
sibi imbecillum equitem pabuli inopia:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 5장7)
sic quoque optimam fortunam orandam, ut pedes confectus spatiis itinerum alacrem et facilitate camporum praevenientem equitem adsequeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 17장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION