라틴어 문장 검색

fugit ala retorto pulvere, nondum illi Thebarum claustra subibant, et iam Argiva cohors nocturno freta triumpho prosilit in campos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권206)
"resiste hic fretus solio, nos propulsabimus hostem, nos bellare iube."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권118)
"hos ignis egentes fert humus, hos pelago patrius iam detulit amnis;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권130)
Persephonen amnes silvae freta nubila clamant, Persephonen tantum Stygii tacet aula mariti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권128)
sed Thesea iussi linquebant fretique deis atque ipsius armis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권362)
Tunc deinde quocunque in loco, domi, peregre, trans freta comes est libido, cuius ubique saltus facile possunt alicubi ignaris filios pangere vel ex aliqua seminis portione, ut ita sparsum genus per commercia humana concurrat in memorias suas, neque eas caecus incesti sanguinis agnoscat.1 Nos ab isto eventu diligentissima et fidelissima castitas sepsit, quantumque ab stupris et ab omni post matrimonium excessu, tantum et ab incesti casu tuti sumus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 18:1)
Fecerunt autem eum inter duo freta uel sinus, de quibus diximus, maris, per milia passuum plurima;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII. 1:5)
adest diuinitas, fugantur inimici, tranquillitas serena subsequitur, uenti e contrario ad itineris ministeria reuertuntur, decursisque breui spatiis pelagi, optati littoris quiete potiuntur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII. 1:1)
quae uidelicet insula ad ius quidem Brittaniae pertinet, non magno ab ea freto discreta, sed donatione Pictorum, qui illas Brittaniae plagas incolunt, iamdudum monachis Scottorum tradita, eo quod illis praedicantibus fidem Christi perceperint.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. III. 1:12)
et quidem inprimis furentibus undis pelagi, temtabant nautae anchoris in mare missis nauem retinere, neque hoc agentes aliquid proficiebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XV. 1:7)
Sita est autem haec insula contra medium Australium Saxonum et Geuissorum, interposito pelago latitudinis trium milium, quod uocatur Soluente;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIV [XVI]. 1:5)
ubi inter plurimos gentis Anglorum, uel interemtos gladio, uel seruitio addictos, uel de terra Pictorum fuga lapsos, etiam reuerentissimus uir Domini Trumuini, qui in eos episcopatum acceperat, recessit cum suis, qui erant in monasterio Aebbercurnig, posito quidem in regione Anglorum, sed in uicinia freti, quod Anglorum terras Pictorumque disterminat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIV [XXVI]. 1:11)
Qui tum forte in remotiore ab ecclesia loco refluis undique pelagi fluctibus cincto, solitarius manebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVIII [XXX]. 1:6)
Cumque diu multum cum uento pelagoque frustra certantes, tandem post terga respiceremus, si forte uel ipsam, de qua egressi eramus, insulam aliquo conamine repetere possemus, inuenimus nos undiqueuersum pari tempestate praeclusos, nullamque spem nobis in nobis restare salutis Ubi autem longius uisum leuauimus, uidimus in ipsa insula Farne egressum de latibulis suis amantissimum Deo patrem Oidilualdum iter nostrum inspicere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. I.6)
"Veneris periuria venti Inrita per terras et freta summa ferunt."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 414)

SEARCH

MENU NAVIGATION