라틴어 문장 검색

patriam vero proscriptionibus, incursionibus, bellis laceratam post tot mala destinavit ne Romanis quidem regibus, ut, quae Achaeis, Rhodiis, plerisque urbibus claris ius integrum libertatemque cum immunitate reddiderat, ipsa tributum spadonibus penderet !
(세네카, 행복론, Liber V 97:2)
Ex vultu igitur tuo pendebo ;
(세네카, 행복론, Liber VI 2:7)
Ille magis pependit, quam medico necesse est ;
(세네카, 행복론, Liber VI 78:2)
Hic praesentibus gaudet, ex futuro non pendet ;
(세네카, 행복론, Liber VII 13:2)
Non satis muliebris insania viros superiecerat, nisi bina ac terna patrimonia auribus singulis pependissent.
(세네카, 행복론, Liber VII 51:4)
Maximum vivendi impedimentum est expectatio, quae pendet ex crastino, perdit hodiernum.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 49:7)
Vineam autem, puto, primum si ostendero nihil me pati, propter quod ipse dici possim miser, nedum propter quod miseros etiam quos contingo faciam, deinde si ad te transiere et probavero ne tuam quidem gravem esse fortunam, quae tota ex mea pendet.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 16:3)
In hoc profundum inquietumque proiecti mare, alternis aestibus reciprocum et modo allevans nos subitis incrementis, modo maioribus damnis deferens assidueque iactans, numquam stabili consistimus loco, pendemus et fluctuamur et alter in alterum illidimur et aliquando naufragium facimus, semper timemus;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 52:2)
non sollicitus futuri pendet ex eventu semper incertiora rependenti.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 114:5)
Quid enim, si mirari velit non in silvestribus dumis poma pendere ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 53:4)
Pendet inde libertas.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 98:10)
Nam cum bellum Scythis indixisset orientem cingentibus, rogatus ab Oeobazo nobili sene, ut ex tribus liberis unum in solacium patri relinqueret, duorum opera uteretur, plus quam rogabatur pollicitus omnis se illi dixit remissurum et occisos in conspectu parentis abiecit, crudelis futurus, si omnis abduxisset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 102:2)
pendemus enim toti ex alienis iudiciis et id optimum nobis videtur, quod petitores laudatoresque multos habet, non id quod laudandum petendumque est, nec viam bonam ac malam per se aestimamus, sed turba vestigiorum, in quibus nulla sunt redeuntium.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 5:1)
non esse materiae errantis hunc ordinem nec quae temere coierunt tanta arte pendere, ut terrarum gravissimum pondus sedeat immotum et circa se properantis caeli fugam spectet, ut infusa vallibus maria molliant terras nec ullum incrementum fluminum sentiant, ut ex minimis seminibus nascantur ingentia.
(세네카, De Providentia, book 1 3:2)
Felicior esset, si in ventrem suum longinqui litoris pisces et peregrina aucupia congereret, si conchylis superi atque inferi maris pigritiam stomachi nausiantis erigeret, si ingenti pomorum strue cingeret primae formae feras, captas multa caede venantium ?
(세네카, De Providentia, book 1 27:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION