라틴어 문장 검색

nam omnes quidem persequi neque attinet neque possum, cum pravum quoddam, ut arbitror, studium circa scriptores artium extiterit, nihil eisdem verbis, quae prior aliquis occupasset, finiendi, quae ambitio procul aberit a me.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 246:3)
iam hinc, unde coeperit, quibus constet, quo quaeque in ea modo invenienda atque tractanda sint, exsequar;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 4:2)
quanquam id nonnulli ad iudiciales tantum pertinere materias putaverunt, quorum inscitiam, cum omnia tria genera fuero exsecutus, res ipsa deprehendet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 84:2)
sed quia videtur illic quoque necessitatem hos status exsequendi facere qui negat, (is enim si dicat, non feci, coget adversarium coniectura uti;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 99:1)
et quidem quibus adversus haec modis sit medendum, verbosius tradunt materiasque sibi ipsi fingunt et ad morem actionum persequuntur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 52:1)
dicam hunc eo tempore quo homo occisus est trans mare fuisse, omnia, quae ante id quod ultimum est exsequeris, inania videri necesse est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 259:3)
nam et exhausti laboris nosse mensuram voluptati est, et hortatur ad reliqua fortius exsequenda scire quantum supersit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 273:1)
pessimum vero, non eodem ordine exsequi, quo quidque proposueris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 278:4)
deinde, quae in quoque causae genere propria sint, exsequamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 6:4)
Quibus demonstratis, non modo in exsequendo suas quisque vires debet adhibere, sed etiam inveniendo similia, ut quaeque condicio litium poscet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 10:3)
pars altera probationum, quae est tota in arte constatque rebus ad faciendam fidem appositis, aut omnino negligitur aut levissime attingitur ab iis, qui velut horrida et confragosa vitantes amoenioribus locis desident, neque aliter quam ii, qui traduntur a poetis gustu cuiusdam apud Lotophagos graminis et Sirenum cantu deleniti voluptatem saluti praetulisse, dum laudis falsam imaginem persequuntur, ipsa, propter quam dicitur, victoria cedunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 70:1)
ideoque Aristoteles in secundo de Arte Rhetorica libro diligentissime est exsecutus, quid cuique rei et quid cuique homini soleret accidere, et quas res quosque homines quibus rebus aut hominibus vel conciliasset vel alienasset ipsa natura:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 111:1)
verum hoc exsequi mitto;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 111:3)
personis autem non quidquid accidit exsequendum mihi est, ut plerique fecerunt, sed unde argumenta sumi possunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 117:3)
sunt enim et haec maiora et minora aut certe vim similem obtinent, quae si persequamur, nullus erit ea concidendi modus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 185:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION