라틴어 문장 검색

Et persecuti sunt eos viam unius diei ab Hadasa usquequo veniatur in Gazara et tubis cecinerunt post eos cum significationibus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장45)
et contrita est dextera pars ab eis, et persecutus est eos usque ad montem Azoti.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장15)
Et anno centesimo quinquagesimo tertio, mense secundo, praecepit Alcimus destrui murum atrii sanctorum interioris et destruxit opera prophetarum. Et coepit destruere.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장54)
Et ex eis constituentur, qui sint in munitionibus regis magnis, et ex his constituentur super negotia regni, quae aguntur ex fide, et praepositi eorum et principes sint ex eis et ambulent in legibus suis, sicut praecepit rex in terra Iudae.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장37)
Populus autem stabat, sicut praeceperat Ionathas, et laboraverunt equi eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장81)
Cum occidisset autem sol, praecepit Ionathas suis vigilare et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte; et emisit custodes per circuitum castrorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장27)
et excepit eum cum honore et commendavit eum omnibus amicis suis et dedit ei munera et praecepit exercitibus suis, ut oboedirent ei sicut sibi.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장43)
et mandavit illi movere castra contra faciem Iudaeae et mandavit ei aedificare Cedron et obstruere portas civitatis et ut debellaret populum. Rex autem persequebatur Tryphonem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장39)
accurate quidem de singulis elaborare auctori concedentes, ipsi autem persequi datam formam brevitati studentes.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장28)
Misit autem Apollonium Mysarcham cum exercitu ?viginti vero et duo milia virorum ?praecipiens omnes perfectae aetatis interficere, mulieres autem ac iuniores vendere.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장24)
Qui cum venisset Hierosolymam et pacificum se simulasset, quievit usque ad diem sanctum sabbati et, cum comprehenderet feriatos Iudaeos, arma capere suis praecepit;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장25)
Pecunias autem eorum, qui ad emptionem illorum advenerant, abstulerunt et, cum persecuti eos fuissent satis longe, reversi sunt hora conclusi;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장25)
Ille vero nullo modo ab arrogantia cessabat; super hoc autem superbia repletus erat, ignem spirans animo in Iudaeos et praecipiens iter accelerari. Contigit autem, ut et ille caderet de curru, qui ferebatur impetu, et gravi lapsu corruens in omnibus corporis membris vexaretur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장7)
Quam crudelitatem Iudas in suae gentis homines factam ut cognovit, praecepit viris, qui erant cum ipso, et, invocato iusto iudice Deo,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장5)
Quibus Iudas cognitis, praecepit populo, ut die ac nocte Dominum invocarent, si quando et alias etiam nunc adiuvaret eos,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION