라틴어 문장 검색

Crevisti sub noverca, quam tu quidem omni obsequio et pietate, quanta vel in filia conspici potest, matrem fieri coegisti;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 10:4)
Hoc prius adgrediar, quod pietas tua audire gestit, nihil mihi mali esse.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 17:1)
Iam omnibus templis formosius erit, cum illic iustitia conspecta fuerit, cum continentia, cum prudentia, pietas, omnium officiorum recte dispensandorum ratio, humanorum divinorumque scientia.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 56:5)
Optimum inter pietatem et rationem temperamentum est et sentire desiderium et opprimere.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 109:5)
nam et nihil illam a pietate deterruit et nihil in tristitia supervacua stultaque detinuit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 115:4)
Adquiesce alterius fili dignitate, alterius quiete, utriusque pietate!
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 123:3)
Certabunt in te officiis et unius desiderium duorum pietate supplebitur;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 124:2)
tua potest efficere pietas, ut perdidisse se matrem doleat tantum, non et sentiat.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 128:4)
Tu quidem etiam minus bono fratri fuisses bonus, sed in illo pietas tua idoneam nacta materiam multo se liberius exercuit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 16:2)
" In hoc vero, cuius tam explorata pietas est, pro certo habendum est nihil esse illi posse acerbius, quam si tibi hic casus eius acerbus est, si te ullo modo torquet, si oculos tuos, indignissimos hoc malo, sine ullo flendi fine et conturbat idem et exhaurit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 27:5)
Pietatem tamen tuam nihil aeque a lacrimis tam inutilibus abducet, quam si cogitaveris fratribus te tuis exemplo esse debere fortiter hanc fortunae in- iuriam sustinendi.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 28:1)
Si meo, perit indulgentiae iactatio et incipit dolor hoc uno excusatus, quod honestus est, eum ad utilitatem respicit, a pietate desciscere;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 47:3)
Illud quoque, qua iustitia in omnibus rebus es, necesse est te adiuvet cogitantem non iniuriam tibi factam, quod talem fratrem amisisti, sed beneficium datum, quod tam diu tibi pietate eius uti fruique licuit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 57:1)
Et quam impatiens iuris aequi pietas Africam fuerit, cunctis apparuit;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 85:3)
permittit enim sibi quaedam contra bonum morem magna pietas.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION