라틴어 문장 검색

' eo fit,plenior ut siquos delectet copia iusto,cum ripa simul avolsos ferat Aufidus acer.
(호라티우스의 풍자, 1권, 01장37)
hinc nos Coccei recipit plenissima villa, quae super est Caudi cauponas.
(호라티우스의 풍자, 1권, 05장33)
Magnis inimicorum circumdamur agminibus, hostium plena sunt omnia.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 3:11)
"Quae religiosior fuerit, unum exterit vestimentum et plenis areis pannos trahit."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:32)
"Ave, gratia plena, dominus tecum, consternata respondere non potuit;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:156)
Dum essem adulescens, immo paene puer, et primos impetus lascivientis aetatis heremi duritia refrenarem, scripsi ad avunculum tuum, sanctum Heliodorum, exhortatoriam epistulam plenam lacrimis querimoniisque et quae deserti sodalis monstraret affectum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 1:2)
Delicatus magister est, qui pleno ventre de ieiuniis disputat;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 7:8)
alioquin ridiculum et plenum dedecori referteo marsuppio, quod sudarium orariumque non habeas, gloriari.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 9:5)
Nolo sub occasione mea sacculus tuus plenus sit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 16:13)
Non Aetnaei ignes, non Vulcania tellus, non Vesevus et Olympus tantis ardoribus aestuant, ut iuveniles medullae vino plenae, dapibus inflammatae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:4)
et Beselehel nostrum plenum sapientia et spiritu Dei scriptura testatur, Hiram quoque, filium mulieris Tyriae, quod alter tabernaculi, alter templi supellectilem fabricati sunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:7)
Quomodo enim laetae segetes et uberes agri interdum culmis aristisque luxuriant, ita praeclara ingenia et mens plena virtutibus in variarum artium redundat elegantiam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:8)
Et ne gulae praecepta longius traham, de quibus in alio loco plenius sum locutus, sic comedat, ut semper esuriat, ut statim post cibum possit legere, orare, psallere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 10:5)
Latentibus saxis vadisque durissimis plena sunt omnia, ita ut speculator et ductor in summa mali arbore sedeat et inde regendae et circumflectendae navis dictata praedicat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 3:4)
Quodque pudet dicere, sed necesse est, ut saltim sic ad nostrum erubescamus dedecus, publice extendentes manus pannis aurum tegimus et contra omnium opinionem plenis sacculis morimur divites, qui quasi pauperes viximus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 16:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION