라틴어 문장 검색

nunc levat in auras altior solito caput graditurque celsa, nunc reluctantis parat reserare fauces, verba nunc clauso male custodit ore maenaa impatiens dei.
(세네카, 아가멤논 13:3)
arborque pomis fertilis aureis extimuit manus insueta carpi fugitque in auras leviore ramo.
(세네카, 아가멤논 15:12)
pinge Triptolemum qui iunctis draconibus sulcauit auras.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 27:5)
Qui candore nives anteirent, cursibus auras, quod non poterat fieri, dixit, ut crederetur, quantum plurimum posset.
(세네카, 행복론, Liber VII 117:4)
quo- cumque se movit, statim infirmitatis suae conscium, non omne caelum ferens, aquarum novitatibus flatuque non familiaris aurae et tenuissimis causis atque offensionibus morbidum, putre, causarium, fletu vitam auspicatum, cum interim quantos tumultus hoc tam contemptum animal movet !
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 62:4)
In divitibus et nobilibus et magistratibus praecipue apparet, cum quidquid leve et inane in animo erat secunda se aura sustulit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 113:2)
Aeger et infelicis valetudinis est quem levis aura contraxit, adfecti oculi quos candida vestis obturbat, dissolutus deliciis cuius latus alieno labore condoluit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 132:3)
Quemadmodum tempestatis ac pluviae ante ipsas notae veniunt, ita irae, amoris omniumque istarum procellarum animos vexantium sunt quaedam praenuntia.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 63:3)
Ne illa quidem quae videntur confusa et incerta, pluvias dico nubesque et elisorum fulminum iactus et incendia ruptis montium verticibus effusa, tremores labantis soli aliaque quae tumultuosa pars rerum circa terras movet, sine ratione, quamvis subita sint, accidunt, sed suas et illa causas habent non minus quam quae alienis locis conspecta miraculo sunt, ut in mediis fluctibus calentes aquae et nova insularum in vasto exsilientium mari spatia.
(세네카, De Providentia, book 1 4:1)
Quem specularia semper ab afflatu vindicaverunt, cuius pedes inter fomenta subinde mutata tepuerunt, cuius cenationes subditus et parietibus circumfusus calor temperavit, hunc levis aura non sine periculo stringet.
(세네카, De Providentia, book 1 45:2)
Carbasa ventis credit dubius navita vitae, laxos aura complente sinus, hic exesis pendens scopulis aut deceptos instruit hamos aut suspensus spectat pressa praemia dextra:
(세네카, Hercules Furens 2:11)
Illum populi favor attonitum fluctuque magis mobile vulgus aura tumidum tollit inani;
(세네카, Hercules Furens 2:16)
certa at sera Thebarum salus, teneone in auras editum an vana fruor deceptus umbra?
(세네카, Hercules Furens 9:18)
vix adhuc certa est fides vitalis aurae, torpet acies luminum hebetesque visus vix diem insuetum ferunt.
(세네카, Hercules Furens 9:41)
quas trahimus auras?
(세네카, Hercules Furens 17:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION