라틴어 문장 검색

in quam exercitationem ita nos studiose [operam] dedimus, ut iam etiam scholas Graecorum more habere auderemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 7:3)
itaque dierum quinque scholas, ut Graeci appellant, in totidem libros contuli.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 8:1)
aut quid negotii est haec poëtarum et pictorum portenta convincere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 10:15)
poëtae nonne post mortem nobilitari volunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 33:3)
sed quid poëtas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 33:10)
quam eorum opinionem magni errores consecuti sunt, quos auxerunt poëtae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 35:4)
Mihi vero ne haec quidem notiora et inlustriora carere vi divina videntur, ut ego aut poëtam grave plenumque carmen sine caelesti aliquo mentis instinctu putem fundere, aut eloquentiam sine maiore quadam vi fluere abundantem sonantibus verbis uberibusque sententiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 63:1)
et quidem hoc a Cyrenaico Hegesia sic copiose disputatur, ut is a rege Ptolomaeo prohibitus esse dicatur illa in scholis dicere, quod multi is auditis mortem sibi ipsi consciscerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 82:9)
Deorum inmortalium iudicia solent in scholis proferre de morte, nec vero ea fingere ipsi, sed Herodoto auctore aliisque pluribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 112:1)
Veniat Aeschylus, non poëta solum, sed etiam Pythagoreus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 23:1)
Fuisti saepe, credo, cum Athenis esses, in scholis philosophorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 26:7)
itaque postquam adamavi hanc quasi senilem declamationem, studiose equidem utor nostris poëtis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 26:14)
Sed videsne, poëtae quid mali adferant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 26:16)
sic ad malam domesticam disciplinam vitamque umbratilem et delicatam cum accesserunt etiam poëtae, nervos omnis virtutis elidunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 27:2)
Sed quid poëtis irascimur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 27:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION