라틴어 문장 검색

quae ad universa operum penetralia aditum praebet, atque tota agmina operum et turmas, et axiomatum nobilissimorum fontes, potestate quadam complectitur et post se trahit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 298:3)
Etiam semina rerum potestate valida, usu (nisi in processu suo) nihili sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 298:6)
quia certissimum est, imperium in naturam, si quis hujusmodi rebus ut nimis exilibus et minutis vacare nolit, nec obtineri nec geri posse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 300:3)
iis autem qui in rebus civilibus merebantur (quales erant urbium et imperiorum conditores, legislatores, patriarum a diuturnis malis liberatores, tyrannidum debellatores, et his similes), heroum tantum honores decreverunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 320:4)
quod cum imperio, auro, magnificentia operum, satellitio, famulitio, classe insuper, et nominis claritate, ac summa hominum admiratione floreret, tamen nihil horum delegerit sibi ad gloriam sed ita pronuntiaverit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 323:2)
ut non imperium aliquod, non secta, non stella, majorem efficaciam et quasi influxum super res humanas exercuisse videatur, quam ista mechanica exercuerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 325:9)
Secundum eorum, qui patriae potentiam et imperium inter humanum genus amplificare nituntur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 326:4)
Quod si quis humani generis ipsius potentiam et imperium in rerum universitatem instaurare et amplificare conetur, ea proculdubio ambitio (si modo ita vocanda sit) reliquis et sanior est et augustior.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 326:6)
Hominis autem imperium in res, in solis artibus et scientiis ponitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 326:7)
Quod si sint et alia media et alii modi (praeter illud praeceptum) progignendae talis naturae, ea fortasse ex iis erunt quae sunt in operantis potestate;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 11:7)
metaphysicae (perpurgato nomine) magia, propter latas ejus vias et majus imperium in naturam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 30:7)
adeo ut quae potestate et operatione sunt maxime calida, ut spiritus vini, olea aromatum chymica, etiam olea vitrioli et sulphuris, et similia, quae paulo post adurunt, ad primum tactum sint frigida.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 100:3)
Etenim instantia 24a ostendit potestatem ejus imitativam caloris in incrustationibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 130:3)
Itaque instantiae, quae ad hoc utiles sunt non sunt contemnendae potestatis, sed habent nonnullam praerogativam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 273:5)
consentaneum est prorsus, ut opera, quae jampridem in potestate hominis fuerunt (quasi provinciae antea occupatae et subactae), notentur et numerentur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 306:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION